Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/361

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

348 flcilmig au bœ Eofiœ

sunt unis teuebrosiores. Punctum habere positionem nihil aliud est quam positionem désignari posse ubi corpus desinit.

Lanae vestri Magisterium artis et naturae Welfebyti extat, Hanoverae non habemus, Multa sunt in illo scriptore egregia, ubi ad Physicam specialem descendit, sed in speculationibus non aeque valet. Vim argumenti ejus ex iis quae ponis non satis intelligo. Vellem explicarent distincte mentem suam, qui puncta inflata nobis venditant, physice indivisibilia, metaphysice divisibilia. Quaererem quid mathematice divisibiliane an indivisibilia arbitrentur ? Rigorose loquendo nullum in natura corpus uuquam ad perfectam quietem reducitur, atque adeo ne pendulum quidam. Si tamen fingamus (abstrahendo ab aliis impulsibus) pendulum quavis semi-vibratione (ob résisténtiam scilicet aëris) déterminatam amittere virium partem, et quidem semper aequalem, quae praeeise metiatur totam vim penduli, utique novissima aliqua semi-vibratione exhaurire necesse est. Sed etsi vis amittenda non metiatur vim penduli, tamen haec destructur. Ponamus in aëre esse quandam (exiguam Iieet) tenacilalem, et ut sie dicam viscositatem, ad quam superapdam vi aliqua opus sit, ut revera rem se habere puto : manifestum est, impetum penduli eo usque posse debilitari, ut non amplius aërem perrumpere queat, idque continget aliquando, licet non perfecte situm verticalem acquisierit, cum scilicet ab eo tam parum abest, ut nimis oblique descendentis gravitatio tenacitatem vincere nequeat, tune enim intercipientur quae superessent vibrationes, si minor aeris lenacitas forêt. Sed si vis quavis semi-vibratione amitlenda metiretur exacte vim penduli, seu haberet sese ad eam ut unitas ad numerum rationalem inlegrum, exhauriretur vis penduli in ipso situ vertieali praecise. Itaque etiam in eo erronea est Lanae positio, quod vult necessario quietem fieri debere in situ verticali, cum fortasse raro revera situs penduli perfecte sit talis. Abstraho nunc animum ab alia quadam aeris résistentia, quae est, ut sic dicam, respectiva, et tanto major, quanto major corporis celeritas. Ea enim nunquam motum plane sistet, etsi semper imminuat. Quod si vibrationes ponamus fieri in vacuo, id est in medio cujus résistentia nulla fingatur, erunt tamen aliae causae vim penduli diminuentes, velut flexus ipse fili, qui quantulacunque vi, aliqua tamen opus habet, aliaeque id genus causae, quae idem efficiunt, quod aëris tenacitas.

Non memini quis sit ille Antonius Ileginaldus, contra quem dissertati-