Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/356

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Skibnig an be ! äoficfl. 343

Cum nuper ooram innueris, gratum fore si versiculi in his regionibus nostris nati mittantur ad te, mitto quos récenter in Rempium lusit nonnemo. Si hominem et scripta ejns vetera juxta ac novissima vidisti, judicabis an imago prototypo respondeat.

Dabam Hildesiae 23 Decembris 1707,

xxx.

Qeibnig au bcê Qãoffeê.

Magna spe décidi, non secuto adventu tuo. Mitto ecce tandem librum Thomae Bonartis, expectoque ut, ubi vacavérit, sententiam aliquando tuam mihi de eo exponas. Sed imprimis nomen viri et fortunam beneficio tuo nosse optem.

Exscriptor noster sophistam non ineptum egit ; vetustior Codex non describendi, sed describentem juvandi causa additns erat. Nolo tamen rigide uti jure meo. ltaque ubi descriptionem absolvérit, dabitur adhuc, quod jam descripti pretio proportione respondeat, quod ex numero foliorum absolutorum et residnorum sestimari potest. Versus satyrici, quos misisti, non sunt inélégantes. Rectene an secus ad Rempium applicentur, non dixerim, nec nosse euro. Neque enim scripta ejns polemica legi, aut lego.

Hartsoekerus, cujus opiniones ex B. P. Orbani literis xnemoras, videtur mihi ita sentire, Î1t hodie multi Eruditorum in Batavis solent. Ingenio non oaret, sed de plerisque phaenomenis naturae judicat tumultuarie, ut sie dicam, quadam condendi systemalis physici ambitione, cui nostrae notitiae nondum sunt satis maturae. Praeterea profundior Mathesis pariter et Metaphysica (ni fallor) non est ad ejus palatum. Ignosce, quaeso, quod élégantem librum inscriptum : Esprit des nouveaux Disciples de St. Augustin, nondum remitto. lmpedimenta intervenerant, quominus lectionem absolverem : faciam tamen quam primum.

Gratias ago, quod excerptum Perezii sane ingeniosum mihi misisti. Optime judicavit Perezins : incrementum caritatis novum, quod ipsa mère-