Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/346

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

' fbes äofics au Scibnig 333

xxn.

îbeê äoffeê au 2eibni¿.

1

Quo die perferendas ad te tradidi litteras, quibus et de reditu prospero tibi gratulabar et ad tuas Berolino pridem datas respondebam, gratissimas tuas Hannovera scriptas accipio, officiumque tuum humanitate tua praeventum video ac erubesco.

Gaudeo te spinas inter Quenellianae Gcrberonianaeque causae reperire quaedam quae palato tuo sapiant. Controversiae illae quas scribis, fluviorum similes, in origine iortasse parvae, processu temporis magnae evaserunt, jamque sanctissimum Ecclesiae vallum, ejus inquam autoritatem, eversum ibant, et in schisma vergunt denique. Atque ita senties, ni fallor, ubi Historiam Propositionum Jansenii una cum Cameracensis libello, assumpta tantisper Romano-catholici persona, sepositisque iis de quibus nos inter atque Protestantes litigium est, perlegeris, nam de praesenti controversia, cum pars utraque Catholicam se profiteatur, non nisi juxta principia utrimque recepta judicium rite ferri posse videtur. Gerberonii aliorumque vicem doleo, eisque bonam mentem et libertatem ex animo precor ; quid enim nisi vota supersunt ? Ac vereor ut nostrorum, quos ais, tametsi maxime vellent, efficax pro bac recuperanda patrocinium sentiat vir iste, nisi de illa prius securus fuerit Rex Ludovicus, exemple non uno edoctus hoc hominum genus, ubi e cavea evasere semel, non mansuescere aut cicurari, sed protinus in antiquam silvam redire, imo saepius elferari magis. Tunc certe nostri, dum bonorum aliquorum plausum captabunt, multorum

si plausus quaeritur,

Hoc sane pacto longe

ipsi, quam nostri sua

itidem bonorum reprehensionem incurrerent. Quod quin contumaciam ponunt viri caeteroqni insignes ? majorem, quia a parte potiori, plausum obtinebunt illa générositate, quae quantumvis caetera prona sint, ancipitem exitum esset habitura.

Ego ut me noris, vir illustrissime, plurima quae à Jansenianis profecta sunt, non modo non contemno, sed etiam suspicio, soleoque de illîs, dum comm scripta pervolvo, illud de Origène dictum usnrpare : Ubi bene, nemo melius ; ubi male, nemo pejus. Multa egregie Arnaldus, multa Nicolius, multa Quenellius ipse, ut alios taceam. Dolendum, ingenia tanta tali causae