Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/339

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

326 ifcibnig au bcs äofics. fD¢6 Boficz au Zcibxïig. xvu.

Qeilmig au beê änffeê.

Aliquot diebus Guelfebyti et Brunsvigae haesi, inde ad vicinum Helmstadium excurri ; nunc iter Berolinum persequor, atque inde ante anni exitum redire spero. Si qua tamen ad me destinentur, per Hanoveram recipiam : gaudebo et subinde a te discere quae Res lileraria fert novi, praesertim in theologia et cpzkooocpiq..

Vidi non ita pridem scripta quaedam R. P. Temmick Soc. Vestrae. Videtur à Malebranchianis sententiis non abhorrere, et alioqui ultra vulgus niti. Quod superest, vale etc. Dabam Helmstadii 43. Novembr. 1706.-11 : xvm.

ibeê fiåoffeê au Qeilmig.

Vidistine librum cui titulusz Historiae controversiarum de Divinae Gratiae Auxiliis sub summis Pontifieibus Sixto V, Clémente VIII et Paulo V Libri sex, quibus demonstranturvac refelluntur errores et imposturae innumerae, quae in Historia Congregationum de Auxiliis édita sub nomine Augustini Le Blanc notatae sunt, et réfutantur acta omnia congregationum quae sub nomine Fratris Thomae de Lemos prodierunt. Auctore Theodoro Eleutherio Theologo. Antverpiae typis Petri Jacobs cum Privilegio et approbatione 1705. Historiae hujus compilator sub nomine Theodori Eleutherii latens creditur esse P. Levinus de Meyer, is ipse qui ante annos aliquot Poemation de lra vulgavit, cujus meminerunt Acta Eruditorum Lipsiensia. Volumen est in folio, constans quinque circiter impérialibus.

Constitutionem Clemenlis XI dalam 47 Calendas Augusti 1705 adversus Jansenianos utique videris. Post banc intelligo superesse in Gallia et Belgio aliquam opinionum discrepantiam inter ipsos Theologos nostros, ac conve-