Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/335

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

322 S36 äoficã au Qciimig.

gico utar. Id.si admiseris, uti stante etiam discrimine quod inter Animalia et Angelos, Animam hominis inter et intelligentiam Angelicam statuis, admittere posse videris, nihil video in quo sententia tua a. probata et recepta in scholis doctrina recedat. Caeterum rationes quae suadent substantias aliquas crealas penitus a corporibus séparatas concedendas esse, hae fere sunt, quas subdo ut demonstrationes tuas in contrarium eliciam.

4. Ad perfectionem universi spectat existere hujusmodi substantias, si quidem possibiles sunt. At possibiles esse quid vétat ? an non Deus ipse talis substantia est ? neque enim epinor Deum etiam esse Entelechiam dices. Quod esset Deum facere animam mundi, eamque necessario affixam corporibus omnibus extantibus, cum Deus necessario agat in illa quamdiu existunt. Quidni ergo Deus communicare possit cum creatura aliqua quantumvis sejuncta a corpore, virtutem quam ipse habet movendi corpora ? Nec dicas potestatem hanc Deo ut Spiritui infinito convenire, nam non satis apparet, quid hic faciat infinitas, et hinc colligo non répugnare Spiritui puro qua purus est, virtutem movendi corpora, alioquin nec spiritui puro infinito id conveniret (per purum intelligo spiritum qui simul Entelechia non sit). Sane si ad agendum in corpus oporteret esse corpus, ne spiritus quidem infinitus in corpus agere posset, ergo pariter si ad agendum in corpus oporteret non esse spiritum purum, nec spiritus purus infinitus tali virtute gaudebit.

2. Admisso etiam spiritum creatum ’qui Entelechiae munus non babeat, agere in corpora non posse, cur impossibilis erit spiritus creatus, qui Entelechia non sit, nec adeo movere corpora possit ? Certe S. Thomas aliquibus Angelorum ordinibus omne circa creaturam corporeum ministerium exterius et sensibile sive omnem in corpora actionem abjudicat, non solum de lege communi sed etiam extraordinaria, hosque ipsos, ut sic loquar, inertes Angelos assistentes vocat, distinguitque a ministrantibus ad quos duntaxat pertineat circa corporeum ministerium occupari. Juvat inspicere hunc Doctorem citata parte prima qu. H2 articulis 4. 2. 3 et l, ut in qua significatione vocem assiste re in priori epistola usurpaveram agnoscas. Tu de Angelis corpori assistentibus loqupris, Ego de Angelis Deo assistentibus cum S. Thoma loquebar.

Quod in fine insinuas, nos corpus mutare, ut fortasse senes nihil matériae infantilis habeamus, scio quidem plurimorum