Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/328

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@G floflca un ficlbnig. 315

xl.

îbeê Qåoifeê au 2eilmi5.

Mitm propositiones quas cupis, missurus etiam non petenti, ut tuum de reliquis judicium intelligam : tantum ne facile divulgentur. Valde mihi gratae fuerunt breves illae notae tuae, tametsi quoad plerasque sententiam tuam habere perspectam videbar. Nec dubito quin illo fere sensu, quem tu quoque improbas, censoribus nostris displicuerint, decimam nonam si excepero. Nam dum Angeles, qui Entelechiae corporis non sunt, causas motus plus quam occasionales esse volunt, motuum a cogitationibus dependentiam exigere aliquam videntur ; nisi tamen forte efficientia ista angelica per quandam cum Entelechiis analogiam explicari posset, nam Auimas rationales quod attinel, satis erit, opinor, si ut enlelechiae motum efficiant. Atque hic scire aveo, quid de nupera Turneminii hypothesi sentias ; tum etiam, ecquid tibi videatur de ratione qua Aristoteles contra philosophes antiquos vacuum ad motum esse necessarium contendenles demonstrare nititur potius, corpus si in vacuo moveretur, in inslanti movendum esse, atque adeo motum in vacuo esse non posse.

P. Mutius Vitelleschus varias propositiones a nostris docerilvetuerat (ille quidem), sed carum catalogus cum insigni auctario in congregatione nona postea confectus et à P. Francisco Picolomineo primum missus est ad provincias Anno 1651, continet que propositiones universim 65. Dicebas in penultimis tuis Peccatum Originale nec Entelechiam esse nec subslantiam, sed imperfectionem quandam animae nostrae, cui et imperfectio in corpore nostro respondet. Duo regero :

l. Si peccatum originale in imperfectione quadam animae nostrae situm est, ergo nihil positivum impedit animam quominus agat, uti aclura iuerat si non peccasset. Loquor de motibus indeliberatis, non de liberis. oris in dividende, multiplicando, subirahendo, addendo progressua. Datur et infinitum hypercategorematicum seu potestativum, potentia activa habens quasi partes. eminenter, non formaliter aut actu. Id infinitum est ipse Deus. Sed non datur infinitum categorematicum seu habens actu partes infipitas formaliter. Datur etiam infinitum actuale per modum totius diatributivi, non collectîvi. Ita de omnibua numeris aliquid enuntiari potest, sed non collective. Sie dici potest cuilibet pari respondere suum imparem, et viciasim ; sed non ideo accurate dicitur aequalem esse multitudinem parium et imparium.

¢