Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/317

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

304 Ycibm ; «iz me anna.

vl.

fleilmiå an beê flåoffeê.

Hoc incommodo tempore valetudinis causa nonnihil distuli iter. Cum dubitationes Tuae res gravissimas et difficillimas attingant, acqui bonique consules, si praestem, non quae postulat rei dignitas exigitque acumen Tuum, sed quae ferunt vires meae.

Ens et unum convertuntur, sed ut datur Ens per aggregationem, ita et unum, etsi haec Entitas Unitasque sit semimenlalis. Numeri, Unitates, fractiones naturam habent Relationum. Et ealenus aliquo modo Entia appellari possunt. Fractio unitatis non minus est unum Ens, quam ipsa unitas. Nec putandum est, unitatem formalem esse aggregatum l’ractionum, cum simplex sit ejus notio, conveniens divisibilibus et indivisibilibus, et` indivisibilium nulla sit fractio. Etsi matérialis unitas seu in actu exercito (sed in génére sumta) : apud Arithmeticos ex duabus medietatibus, cum subjectum carum capax est, componatur, ut sit § + -§ = 4, seu ita verbi gratia, ut valor grossi sit aggregatum valoris duorum semigrossorum. Caeterum ego de substantiis loquebar. Animalis igitur fractio seu dimidium animal non est unum per se Ens, quia non nisi de animalis corpore intelligi potest, quod unum per se Ens non est, sed aggregatum, unitatemque Arithmeticam habet, Metaphysicam non habet. Ut autem ipsa matéria, si Entelechia adaequata absil, non facit unum Ens, ita nec ejus pars. Nec video, quid impediat, mulla actu subjici uni Entelechiae ; imo hoc ipsum necesse est. Materia (nempe secuuda) aut pars materiae existit, ut grex aut domus, seu ut Ens per aggregationem. lnfinitum actu in magnitudine non aeque ostendi potest ac in multitudine. Argumenta contra infinitum actu supponunt, hoc admisso dari Numerum infinitum, item infinila omnia esse aequalia. Sed sciendum, revera aggregatum infinitum neque esse unum totum, aut magnitudine praeditum, neque numero constare. Accurateque loquendo, loco numeri infiniti dicendum est plura adesse, quam numero ullo exprimi possint ; aut loco Lineae Rectae infinitae, produetam esse rectam ultra quamvis magnitudinem. quae assignari potest, ita ut semper major et major recta adsit. De essentia numeri, fineae et cujuscunque Totius est, esse terminatum. Hinc etsi