Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/311

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

298 58126 flofics au Qcibuig.

riam, in quantum Entelechiae sunt, quod uttributum anima quoque rationalis habet. Si non producunt, ergo matériae ipsi concedenda erit activitas quoad motum e. g., nam nemo dicet matériam non moveri per se, motu in matéria ipsa recepto.

Aliis ques habeo scrupulis proponendis supersedebo usque ad Pascha, cum Hannoveram veniens eorum dissolutionem ex ore tuo excepturum me spero, quanquam metuo, ne domo rursus absis uti accidit in festis natalitiis. Legeram ante cum attentione et voluptate rursusque legi pulcherrimam tuam contra Cartesianos demonstrationem, quam inseruisti tuae contra Cl. Sturmium dissertationi. Quid quaeris ? me quidem certe penitus conyicit. Nec miror intactam ab adversario respondente relictam esse : non hahebat scilicet quod reponeret. Plane ostendis, si praeter maleriam uniformom, figuram et motum nihil admittatur in natura, nullam quoque in rebus varietatem notatum iri. lmo nec figuram, opinor, aut motum localem esse posse. Nam et figura superficiem intrinsecam corporis figurati et motus localis superficiem extrinsecam corporis locantis postulant, qúarum neutra saltem ante mentis divisionem intelligiturz ex quo pnlchre colligis statuendum esse motum alterationis a locali diversum. Nil poterat verius et ad sensum peripateticum accommodatius (dici). *

Responsum ad objectionem P. Turnaminii*), quod cum gratiarnm actione remitto, exscripsi, uti soleo omnia tua, quae ad manus meas perveninnt, et si plura communicaveris, restituam iideliter ubi exemplum descripsero. Multiplici ex capite gratum mihi fuit videre schedam illam. Primum hinc disco non interruptum esse Trivnltiense Diarium, nti minabatur qui iilud recudere coeperat Amstelodamensis Typographus, cujus éditionis cum Triennium mihi compararim sex tomis comprehensum, caetera quoque quae porro édita sunt et edentur, cum, ubi venalia prostent, intellexero, adjicere est animus.

Alterum est quod ex hoc scripto tuo lux mihi quaedam affulsit ad introspiciendam melius mentem tuam ; nam, ne quid dissimulem, haerebam perinde atque Gallus ille noster ad scopulum istum, subvéritus ut unione metaphysica carere possemus, non quod eam cum principiis tuis hucusque) Remarque de l’Auteur du Système de l’Harmonie préétablie sur un endroit des Mémoires de Trevoux du Mars 1704.