Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/295

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

282 Ycitmig cm bc Bctber.

concipitur, tanquam extra percipientia aut phaenomena ipsorum. Nihil enim reale esse potest in natura quam substantiae simplices, et ex iis resultantia aggregata. ln ipsis autem substantiis simplicibus nihil aliud novimus quam perceptiones aut perceptionum rationes. Qui plura postulat, opus habet notis, quibus et comprobentur et déclarentur. Pro demonstrate habeo (uti aliquoties scripsi, etsi nondum omnia ita ordinare licuerit, ›nt -ãliorumoculis subjioere commode demonstrationem, possim) esse substantiae essentiale, ut status egjus praesens involvat futuros, et vice versa, neque aliunde Vis peti potest, aut ratio transitus ad novas perceptiones. Patet -etiam «ex iis quae dixi, in Actualibus non esse nisi discretam Quantitatem, rempe muluitudinem monadnm seu substant-iarum simplicium, quovis quidam numero majorem in quocunque sensibili aggregato sen phaenomenis respondente. Sed continua Quantitas est aliquid idéale, quod adpossibilia et actualfia, qua possibilia, pertinet. Continuum rempe involvit partes indéterminatas, cum tamen in actualibus ni’bi1 sit indéfinitum, quippe in quibus quaecunque divisio fieri potest, facta -est. Actualia cemponuntur ut numerus ex unitatibus, idéalia ut numerus ex fractionibus : partes actu sunt in toto reali, non in idéali. Nos vero idéalia cum substantiis realibus confundentes, dum in possibilium ordine partes actuales, et in actualium aggregato partes indéterminatas quaerimus, in labyrinthum continui contradictionesque inexplicabiles nos ipsi induimus. Interim scientia continuorum hoc est possibilium continet aeternas véritates, quae ab actualibus phaenomenis nunquam violantur, cum diiferentia semper sit mimutantur, mihi tamen sufficit sumere quod concedi solet, esse quandam vim in percipiente sibi formandi ex prioribus novas perceptiones, quod idem est ac si dicas, ex prière alšqua perœptione sequi interdum novam. Hoc quod agnosci solet alicubi a philosophis veteribus et recentioribus, rempe in voluntariis animae opérationibus, id ego semper et ubique locum habere censeo, et omnibus phaenomenis sufficere, magna et uniformitate rerum et simplicitate.

Caeterum facile hinc intelligis, substantias matériales non tolli sed sonservari, modo iv -nÿ öuvaμtxtÿ quod se per phaenomena exserit, seu vi activa passiva percipientium, non extra quaerantur ; Extensionem autem ut tempus, et molem et qui ex his variatis constat, motum, non minus quam qualitates reales in phaenomena abire, et existere vóμtp magis quam çóoet, ut Democritus loquebatur. Quod aliunde etiam satis comprobat natura motus transitoria et respective, et famosus ille Oontinui labyrinthus, in quem ipsi nos induimus falso temporis et spatii et molis oonceptu. In realibus non nisi discreta est quantitas, id est multitude ex unitatibus veris resultans ; continua quantitas quae non apparens œd exacts sit, pertinet ad idéalia et possibilitates, cum indéfinitum aliquid sive indéterminatum involvat, quod non patitur actualia natura rerum.