Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/291

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

278 Yeibniå an bc ëlšotber.

ti o seu relatio ad tempus et locum intelligenda est de relatione ad contenta in tempore et loco tam vicino quam remoto, quae a quovis singulari exprimi necesse est, ita, ut in eo legi posset universum, si lector sit infinitae perspicaciae..

Quaeris demum cur in me aut in alia substantia vera producantur hae apparentiae ? Dico : ex praecedentibus apparentiis produci sequentes secundum leges aeternae véritatis Metaphysicas et mathematicas. Sed cur omnino aliquae sint talcs apparentiae, cadem est ratio quae existentiae universi. Facile enim vides simplices substantias nihil aliud esse posse quam fontes seu principia [simul et subjecta] totidem perceptionis serierum sese ordine evolventium, eandem phaenomenorum universitatem maxima ordinatissimaque varietate exprimentium, quibus suam perfectionem quantum las fuit suprema substantia in substantias multas ab ipsa pendentes diffudit, quas singulas tanquam concentrationes universi et (alias prae aliis) tanquam divinitatis imitamenta concipere oportet. Neque alias rerum rationes puto intelligi et (summatim) vel optariposse, et vel nullo vel hoc modo res existere debuisse*).

~

ÎÎ-iîiï

xxxlv.

Qeitmiå au be Qšolber.

(Sm ãtuegugc.)

H octobr. 1705.

ln nupero Septembri Diarii Eruditorum Amstelodamensis miratus sum Elementa Geometrica Ducis Burgundiae..... “) édita, sed magis adhuc quae ibi de unitatibus habentur prorsus ad mentem meam, etsi quisquis scripsit, insolutam reliquerit difficultatem, dumGeon1etrae ostendunt extensionem non constare ex punctis, at Metaphysici contra Materiam ex unitatibus seu simplicibus substantiis resultare deberc. Revera matéria non continuum sed discretum est actu in infinilum divisum, etsi nulla pars spatii assignahilis matéria vacet. At spatium, ut tempus, non substantiale est quiddam, sed idéale, et in possibilitatibus seu ordine coexistentium

  • › §)cr gm-ai›mia, ¢ @anna few.
) (Siu îïšert imlc[c1*lid ;, birlleidyt nomine.