Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/284

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibnig au bc išolber. 271

Cum Cartesius et alii dicunt omnium corporalium unam esse substantiam, intelligunt unam similem naturam nec (puto) volunt, quod omnia corpora unam vere substantiam conflent. Et sane aggregatum esse Mundum, ut grex aut machina, res ipsa ostendit.

Dixeram ex singularibus temporalia sequi ; ais te non répugnare, sed explicandum restare, quid differant ab universalibus singularia, et cur haec ex his, non ex illis sequantur. Sed ni fallor ad certas temporis locique partes essentialis ordinatio est singularium, a quibus Universalia animo abstrahuntur. 1

Postremo subdis : Singularia in se invicem agunt ideoque respectu actionum obnoxia sunt mutationi. Hoc qui in substantias in se invicem non agentes cadat, mihi equidem obscurum est. Videtur hoc dirigi contra sententiam meam de harmonia praestabilita inter substantias simplices, quae in se invicem agere non possunt. Sed tamen in se ipsis producunt mutationem. Idque fieri etiam ex Tuis utique necesse est. Supra enim agnovisti internum virium seu actionum fundamentum ; ilaque internum mutationis principium agnoscendum est, et nisi agnosceretur, nullum forêt omnino principium mutationis naturale, neque mutatio adeo ñeret naturalis ulla ;- quandoquidem si principium mutationis externum forêt omnibus, nulli internum, utique nuspiam forêt, sed cum occasionalistis ad Deum, solum actorem, esset recurrendum. Revera igitur est internum omnibus substantiis simplicibus, cum ratio non sit cur uni magis quam alteri, consistitque in progressu perceptionum Monadis cujusque, nec quicquam ultra habet tota rerum natura. Vides quo res simplicitatis sit reducta, cum ad ipsa principia perventum sit quae necessaria et sufficientia esse manifestum est, ut adjicere aliqua non tantum superfluum, sed et inconsistens et inexplicabile videatur. Porro ultra haec progredi et quaerere cur sit in substantiis simplicibus perceptio et appetitus, est quaerere aliquid ultramundanum ul. ita dicam, et Deum ad rationes vocare cur aliquîd eorum esse voluerit quae a nobis concipiuntur. Coactus sum in respondendo esse prolixior, ut verba Tua repraesentans tandem aliquando constituendi aliquid rationem inirem. Nam notavi dum antea liberius egimus, nos in progressu pene priorum fuisse oblitos et aliquando in circulum reversos aut alias evagatos, quod aliquando invitis impatientiae signa exprimit. Caeterum valetudinem Tuam non optimam esse scripsit ad me Amicus communis Eximius, Dn. Job. Bernoullius, qui