Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/256

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ik išolbet au Eetbuig. 243

attributum, subjectum attributi A erit ipsum attributum A, et subjectum attributi B erit ipsum attributum B ; quae attributa cum differant, different etiam subjecta, quae cum attributis idem sunt, diffèrent ergo substantiae. Unde haec substantia non erit una, sed ex duabus tantopere ac ipsa attributa a se invieem differentibus substantiis composita. Ex quo ratiocinio facile perspicis, me in tua substantiae corporeae notione desiderare ut ostendatur, inter matériam et quae ei ascribitur vim activam, quae simul unam substantiam constituant esse nexum necessarium et reeiprocum ; vel saltem ut ostendatur, si matéria forte absque vi activa possit ooncipi, eam tamen absque illa vi existere non posse. Quorum alterutrum quamdiu ostensum non est, tamdiu mihi videtur haee duo gratis conjungi, praesertim cum vis activa, quam non possum concipere absque matéria, licet matériam queam concipere absque illa, mihi se habere videatur respectu matériae, ut modus respectu substantiae. Qui omnem corporum distinctionem in modum extensionis ponunt, ut hodie facîunt tantum non omnes, illi excludendo vacuum non diffitebuntur, opinor, quin omnia corpora tantum diffèrent modaliter, et quoad substantiam unum sint idemque.

In loco esse sive locum certae magnitudinis et figurae occupare in meo quidem conçeptu nihil ponit aliud, quam ejusdem esse figurae et magnitùdînis. Neque ullum discrimen in conceptu invenio, ubi corpus tnathematicum, et spatium, in quo esse dicitur, contemplor. Si a circumductione apicis tollatur quidquid praecise Ellipsin non facit, nihil remanebit praeter punctum ellipsis circumferentiam describens, quae ergo circumductio ita praecise sumta ab ipsa Ellipseos circumferentia non diiferet. Omnia puncta per quae apex ducitur sunt puncta Ellipseos, quam circumductionem si ex parte concipimus, Ellipseos partem, si totam, totam concipimus Ellipsin. Verum in hoc parum situm arbitror, ut et in eo, an rnedietas valoris ascribenda sit duabus causis iisdem viribus pondus attollentibus, an vero rerum. ln re enim, opinor, consentimus.

Quadrati notio cum sit notio modi, imo fortasse modi modi, non mirum est eam ex pluribus constare, quod modorum proprium est. En tibi, Vir Amplissime, non tam responsionem quam descriptionem morbi mei, qui impedit, ne tuarum rationum vim percipiam, cui si medelam adhibeas, rem mihi certe longe gratissimam feceris. Vale. Lugd. Batav. a. d. XXV Julii CIDIDCCII.

. . Î..al