Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/255

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

1

242 SD : Botber an fictlmig.

illam vim translationem producturam, donec a vi alia priori contraria inhibeatur, adeoque explicatu erit facile, cur corpora mota suo in motu persévèrent, quod mihi ut leuissime loquar, in Cartesiana hypothesi semper admodum arduum visum est. Nam cum motus non sit ipsis vis quaedam permanens, ex quartranslatio sequatur, sed ipsa solummodo translatio quae consistit in perpetua’ situs mutatione, debebit ex cadem regula, quam ad nodum hunc solvendum adhibent, singulis momentis nova dari hujus in situ mutationis causa, non secus ac recte volunt in motu per curvam requiri ut singulis momentis nova sit causa quae déterminationem mutet, qua sublata, ut hoc corpus non amplius déterminationem suam, sic illud prius non ainplius mutabit suum locum. Ex cadem illa vi sequitur corporum inter se actio et passio, nullo interveniente ex llachina Deo, et quae plura sunt id genus.

Quid si ergo quaeras, quid me bac in re male habeat, en tibi. Certum mihi est, unum et idem a se ipso séparari non posse, sive ea quae séparari a se invicem queunt, non esse unum et idem, sed ut diversa sunt, ita diversas requirere causas.

Nec infitior tamen, quin plures iique diversi modi uni eidemque subjecto queant convenire, si scilicet illi modi unum illud subjectum in suo conceptu involvant. Verum hoc, ut in lmodis facillimum est, sic in substantiis, quae nullum a se diversum subjectum habent, id mihi videtur difficillimum. Licet enim substantias concipiamus per attributa sive proprietates, putem tamen dici non posse, illa attributa inesse substantiis, sed potius esse ipsas substantias. Ponamus enim substantiam concipi per attributum A. Hoc attributum aut erit ipsa substantia aut habebit subjectum a se diversum, cui insit. Quo in casu, omnium opinor calculo, hoc subjectum ab attributo diversum proprie id crit quod substantiam dicimus. Quod ergo aut ignorabitur prorsus aut cognoscetur per aliud attributum quod hujus subjecti naturam repraesentat. De quo attributo, cum cadem redeat quaestio, progrediendum erit porro in infinitum, nisi attributum inveniatur quod a subjecto suo non differat, sed si sic loqui liceat, ipsum sit subjectum suum quodque idcirco proprie substantia erit. Ponamus porro substantiam esse quae babeat duo attributs A et B, talia tamen ut séparari a sa invicem queant, nec idcirco habeant nexum necessarium et reciprocum ; nam si hunc nexum habeant, non erunt duo attributs sed unum. Cum itaque utrumque hoc attributum sit substantiae