Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/253

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

240 Qcitmig au bc Bnlber.

solo concipitur, in loco esse non posse. Nam in loco esse non est nuda extrinseca denominatio : imo nulla datur denominatio adeo extrinseca ut non habeat intrinsecam pro fundamento, quod ipsum quoque mihi est inter xopiaç öóšaç.

Miror qui velis ipsam circumductionem apicis esse Ellipsin : circumductio est ens successivum, ut motus et tempus ; Ellipsis est ens permanens ut finea : hoc jam tetigeram in praecedente. Si motus non relinquit vestigium in charta, relinquet in rerum natura, et quamvis non relinqueret, tamen peracto motu possumus mente conjungere omnia apicis loca. Adde quod diversis motibus cadem Ellipsis describi potest, si per cadem puncta transeatur.

Cum duo pondera eodem modo agentia attollunt unum, medietas cuique assignanda, est valoris, non rerum, ut cum in jure duo sunt domini in solidum ejusdem rei. Itaque manet impossibile singnlis ponderibus assignari effectum séparatum.

Dicebas ni fallor : si duo praedicata ad suhjecti C conceptum concurrentia sint séparabilia, id est ut interprètor, possint in aliis subjectis sine se invicem reperiri, non esse unum ipsius C conceptum. Objeci instantiam quadrati, cujus praedicata sunt, esse rectangulum et esse acquilaterum, nuae duo praedicata alibi non sunt simul. Et haec utique séparatio non tantum mente fit, sed extat in natura, quia érepóμvpieç est rectangulum non acquilaterum, et quoddam triangulum est acquilaterum non rectangulum. Ego quae in tua novissima reponis, non possum satis applicare. Fateor a rectangulo non posse séparari aliquam saltem proportionem laterum, sed aliud praedicatum est aliqua proportio laterum, aliud proportio aequalitatis, quae diiferunt ut genus et species. Nec refert an quadratum4 B ¿, habeat praerogativam prae aliis rectangulis, et si revera habeat, simplicitatis. Omnino etiam diversas causas requirunt haec duo praedicata. Fac enim AB moveri secundum CD, alia est causa n

quae facit ut angulus ad A vel C sit rectus, alia quae efficit ut AB sit aequalis ipsi CD. Unde etiam facile intelligitur diversa quoque hinc etïecta produci. Nec ideo minus unus est quadrati conceptus. Duae quaecunque res A et B non tantum commune habent, quod sint res et substantiae, sed etiam habent quandam sympathiam, ut dicere memini in praecedentibus, nec tute videbaris abhorrere. Cartesiani substantiam aliquam sola extensione constitui posse putant,