Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/250

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

fD¢ Bolber au ficibnig. 237

nihil restabit praeter apicis istius circumductionem quae profecto Ellipsis est, sive sui vestigium in charta relinquat sive minus. Fateor neminem assignare posse, quam déterminate partem ponderis unusquisque binorum pondus paribus viribus attollentium attollat, sed negari tamen nequit, quin similis in utroque sit actio, et simile ab utroque procedat elfectum, et quisque tollat ponderis medietatem. In omni rectangulo praeter opposita latera parallela et angulos reclos simul continetur quaedam laterum longitudo. Horum nihil a reclangulo separari potest quin pèreat rectangulum, nec ab ejus conceptu quin ille pèreat. Verum rectanguli in génére spectati natura quamlibet laterum rationem ferre potest, habet tamen in unoquoque certam quae ab illo séparari nequit quin pèreat. Nec hac in re ulla quadrati praerogativa est nisi quod nobis libuerit, ubi ratio aequalitatis inter latera viget, illam figuram peculiari voce vocare quadratum, reliqua omnia eomprehendere sub générali rectanguli nomine. Quare si agatur non de conceptu générali rectanguli sed de hoc illove in rerum natura existente, non mirum est, id unam naturam habere et unum conceptum, si quidem opposita latera parallela rectis angulis sibi invicem juncta, cum certa ratione laterum, imo cerla eorundem magnitudine nec ab hoc rectangulo nec a se invieem in hoc rectangulo séparari queant, quin eo ipso hoc rectangulum destruatur prorsus ; sed si huic rectangulo addam motum, jam conceptus rectanguli moti duo involvet, quia motus a rectangulo séparari potest manente eodem rectangulo. Quibus consentaneum est, si duo attributa séparabilia concurrant ad conceptum rei C, hanc rem unum quid non esse, nec unum esse ejus conceptum. Agitur enim de séparatione, non quae fit sola mentis abstractione, sed quae in rerum natura locum habere queat. Etenim cum séparabilia sint haec attributa conceptum rei C constituentia, certe diversa erunt, diversas causas requirent, diversa eifecta producent, adeoque (nisi forte admodum laxa significatione ut vulgo solemus, unum sumere velis, ut cum dicimus unam domum, urbem etc.) unum non constituent, praesertim cum hic agatur de attributis substantiarum, quae idcirco subjecto alicui non insunt. Plures namque modos uni subjecto competere et modorum conceptus unum communem conceptum includere nil vétat.

Non existimas possibilia esse duo A et B quae nullum habent praedicalum commune. Itane ergo contradictionem implicat talis rerum diversitas ? Non video. Sed ne in vocibus hic Iateat quaedam ambiguilas, ponas duas