Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/246

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Sciimig au bc Qšolber. 233

généralem substantiae notionem, ut non omne quod quadrato convenit, généralem Parallelogrammi notionem. Concedo omnem substantiam esse simplicem certo intellectu, substantiam inquam, non substantiarum aggregatum. Et si substantia omnis ab aeterno esse poneretur, tamen, primitiva demta, omnes causas habere deberent, rationes scilicet extraneas, cur extiterint potius quam non extiterint.

Si proprietates B et C inter se et ab essentia A diiferunt concipiendi modo, profecto alia assumi debent in eorum conceptibus quam A. Si Extensum se solo conciperetur, in loco non esset. Patere puto vel stylum circumductum vel styli circumductionem non esse Ellipsin ; Ellipsis est in charta, stylus extra eam ; Ellipsis est permanens, styli circumductio est transitoria.

Nescio an dici possit, cum pondera duo aequalia idem corpus simul attollunt, nullum esse comm eiïectum communem, sed cujusque séparatum, nempe dimidium. Nulla enim potest alterutri ponderum assignari certa medietas corporis quam attollat, sed agunt pro indiviso. Quod de substantiarum connexione et sympathia dixi ad omnes pertinere puto, etiamsi non sint unius specificae naturae. Equidem A et B quae nullum habeant praedicatum commune, possibilia non puto. Interim non sequitur, si duo praedicata ad ipsius C conceptum concurrentia séparabilia sint, non esse unum aliquem ipsius C conùeptum. Ex. gr. Quadratum est reetangulum acquilaterum, possunt autem séparari rectangulum ab acquilatero fut in eo quod dicitur årepóμnxeç) et acquilaterum a rectangulo fut in triangulo, pentagono etc.) et tamen quadratum una figura est et unum habet conceptum.

Ut profunditatem Tuam in caeteris, ita in eo ingenuitatem laudo, quod agnoscis ex proposita à Te substantiae notione modos nullos orituros. Ego Vero demonstrari posse puto, quod tale sit, id nec existere, et debere Substantiam existentem aut subjectum esse modorum aut certe eausam, quanquam quod subjeetum est, semper et causa est modorum, non contra. Hoc ipsum est quod optes inquiri in primitivas Notiones vel saltem his utcunque accedi.

Concedis existentiam et continuitatem quae notionem Extensionis ingrediuntur, differre formaliter, nec aliud volo ; at vero cujus notio ex diversis conceptibus formalibus componitur, primitive non est. Inter prima-