Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/240

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qálnlg au bc Soibct. 227

quomodo ulla in corporibusvariatio oriatur, aut quomodo plura corpora existant. Quin alibi demonstravi (in responsione mea ad Dn. Sturmium Actis Lips. inserta), nisi matéria esset heterogenea (quod fit per entelechias), nullam oriri posse varietatem phaenomenorum, et fore ut semper acquivalentia substituerentur. Caeterum non distinguo hic inter généralem notionem substantiae et notionem substantiae déterminatae, omnis enim substantia déterminata est, etsi diversae diversis modis déterminentur. Quod meam notionem substantiae attinet, malim eam nasci ex mutua consideratione nostra futi certe initia non male se dare video), quam a me uno produci ac velut obtrudi.

Ad Epistolam Tuam novissima priorem, ut melius omnia mihi repraesentarem, recurrens nonnulla adhuc annotanda animadverti. Conceptus a quo nihil repraesentaminis possit tolli, exempla dare difficile erit. Latent primitivae notiones in derivatis, sed aegre distinguuntur. Dubito an corpus absque motu concipi possit, fateor motum non concipi posse absque corpore. In conceptu autem motus non tantum corpus et mutatio involvitur, sed etiam ratio et déterminatio mutationis, quae in corpore, si in passivis tantum, hoc est in sola extensione vel extensione et impenetrabilitate naturam ejus colloces, reperiri non potest. In extensione plura uno concipio, nempe et continuitatem (quae ipsi communis est cum tempore et motu) et coexistentiam. Itaque non est necesse Extensionem aut totam concipi aut nihil ejus. Patet autem, ut extensio sit, esse debere rem quae continue repetatur seu res plures quarum continua sit coexistentia. Quaeris, Vîr Eximie, quid in re cui tribuitur extensio, praeter extensionem concipiatur. Respondeo, res addere extensioni actionem et passionem. Ergo (inquis) extensio erit modus extensi. Respondeo rursus, extensionem meo sensu non ideo fore modum substantiarum ex quibus résultat, quia ipsa est invariabilis rerumque numericam déterminationem désignat quae sub quacunque mutatione cadem manet, et tute mecum agnoscis, modos variabiles esse debere. Interim fateor, non tantum extensionem sed etiam actionem et passionem se solis non concipi, et sane neque necessarium neque facile est devenire ad notiones summae simplicitatis, ut jam notavi. Itaque si non nisi talem ad substantiam concipiendam requiramus, vereor ne omnes substantias creatas e medio tollamus, quod erit non solvere nodum, sed secare.

Quoniam occasione Bredenburgii necessitatem obiter attigeram. et quae is*