Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/237

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

224 îcilmig au be Bnlber.

de qua hic solummodo agitur. Vere porro dicis modos esse mutabiles, substantias, attributa, proprietates persistere. Quod ipsum ex mea définitioue facile deducitur. Quod ultimo adjungis, eam expetendam esse définitionem, qua substantia non tantum a modis, sed et ab aliis praedicatis distinguatur, quid sit non satis intelligo, cum praeter modos et substantias carumve attributa, nihil reale concipiam. Utinam tibi placuisset tuam substantiae notionem adjungere. Sie enim mente tua melius perspecta, vim tuarum objectionum clarius perspexissem, et simul opinor ex utriusque définitionis collatione, quid meae deesset, facilius detexissem.

Demonstrationem Bredenburgii tibi non arridere, nequaquam miror. Sed nescio, quo pacto me pungat, quod subjungis, quaestionem de necessitate non ex re, sed turbatis notionibus difficultatem habere. Hoc si verbulo explanare digneris, facies mihi rem gratissimam, praesertim cum notiones causae et effectuum mire videantur favere necessitati. Nihil quippe fieri videtur absque causa, et omnis causa videtur elfectum suum producere necessario. Sed hoc obiter. Vale.

Lugd. Batav.

a. d. XIII Februar.

CIDIDCCI. quem annum et plures secuturos tibi in bonum rei Iitterariae faustos felicesque voveo. LÎ

xvi.

Sšeilmiå au be îšolber.

Ad *) méditationes et intermissum diu scribendi officium redeo ac veniam peto, quod non maturius novissimis Tuis respondi. Plerumque fit, ut quae volo facere curatius, differantur plus aequo. Atque utinam nunc possem tanto satisfacere melius, quanto expectavi diutius. Sed ad literas tuas venio. Substantiam ais esse, cujus conceptus ita unum repraesentat 1 -Î

  • ) Sm flanbc bcô illanufetiptô bat Êtibulg Bcmerllz Substantia est clroμov a61 : o1tÀ’qpoî’›v,

Atomon per se completum seu se ipsum complens. Unde sequitur esse Atomon vitale seu Atomum habens lvteléxemv. Atomon idem est quod vere unum. Conflatum ex Substantiis voco rem aubatantialem.