Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/222

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

SD : išolber an Slcibnig. 209

velocitate EH >o ltidem post tertium ictum in H cadem Iege factum progredietur per HL velocitate ao 1/ÎÎ, et post quartum ictum in L progredietur per réclam L0 velocitate ut l. Corpus itaque hoc A, 4 corpo-E Ê q 164, H

161$ Wi,

3 4 f 1

I p I-§ I G 1

I I-2 J I

I P Jf K $ I 0

r

A Ê. ~¿, JV

ribus sibi aequalibus positis in B, E, H, L, postquam communicavit cum singulis ejus quam bahuit in principio ante omnem ictum, velocilatis quadrantem, retinet adbucdum ejusdem velocitatîs semissem. Ex quo licet illa virium proportio non pateat, quae in elastris (cujus causa ex tua opinione facile deduci potest), hoc tamen patet hypothesin qua vires ex quantitate motus sestimantur, nec sibi nec véritati convenire. Dedit enim corpus A, si vires ex quantitate motus sestimandae sunt, quatuor illis corporibus simul sumtis vires suis viribus aequales et tamen suarum virium dimidium retinuit, quod manifeste absurdum esse, opinor, negabit nemo. Ex quo jam porro non difficulter deducebam, nec potentiam in iisdem aut aequalibus corporibus sola velocitate, nec actionem sola velocitate et tempore mensurandam, adeoque recte le sumere spatium hac velocitate transactum. Quo posito sequitur tua virium sestimatio. Accedo nunc ad id quod primarium est, quod sc. spectat substantiae activitatem ; quo discusso reliqua, de quibus per occasionem mentio facta est, facile ut opinor enodari poterunt. Qua in re pergratum mihi est, quod hanc disputationem ingredi volueris et exhibere aliquod, ut loqueris, probationis tentamentum. In qua non haerebo in obscuritate, quae in eo est, quod ais, unam substantiam in aliam influere non posse. Semper enim mihi persuasissimum fuit, quod te his verbis velle arbitror, a substantiae unius proprietatibus ad proprietates alterius adeoque ab unius opérationibus ad opérationem alterius transitum nullum reperiri, qui a mente percipi possit. Quam et rationem esse puto, cur ad Deum confugiant, qui substantiae suam ex se activitatem negant. Quod cum miserum mihi semper visum sit xpvgacpóyerov, de véritate conclusionis tuae a posteriori stabilitae dubitavi n. IQ