Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/221

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

208 SD : Qšolrcr an Qcilmig.

stantiae contineatur. In posteriori vero intensio est velocitas quae considerata tanquam non omnem potentiae praestantiam involvens, cum ipso demum spatio, potentiam déterminet, et omnem virium praestantiam involvat. Quae dum animo versabam, commodum perlegi litteras quas simul cum tuis ad me misit lngeniosiss. Bernoullius. In illis enim animadvertebam, ex compositione motus ostendi corpus 2 gr. velocitatis motum posse tendere 4 elateria, ad quorum singula tendenda vires ejusdem corporis requirerentur l gr. velocitatis praediti. Supponit sc. corpus ea obliquitate in tria elateria, in singula seorsim incidere, ut motus velocitas qua in elaterium directe impingit, sit dimidia totius velocitatis quam habet in principio motus ; unde ostendit, postquam jam tria elastra tetendit superesse corpori adhuc unum velocitatis gradum, quem impendat in tensionem quarti, in quod incidit directe. Ex quo motu (qui in plano horizontali peragi potest, quîque idcirco nullam gravitatis quae mihi et aliis scrupulum reliquit, involvebat notionem) sequebatur virium in dupla velocitate quadruple proportio. Nec elaterium hic mihi scrupulum movit, tum quia nullas vires supponimus ab elastro communicari cum corpore, utpote quod solum tenditur ; tum quod idem forêt, si supponeremus quodeunque aliud corpus loco elaterii positum impelli ea velocitate, ad quam requireretur, ut unus ille velocitatis gradus, quo directe impingit, consumatur. Volui tamen, superabundans enim cautela non nocet, idem ratiocinium applicare Hypotbesi quam bactenus secutus sum. Nimirum in confesso est apud omnes qui vires ex quantitate motus sestimant, si corpora duo aequalia et non elastica, alterum motum, alterum quiescens in se impingant, ambo post ictum progressura versus partes moti corporis, dimidia velocitate ejus quam habebat ante ictum corpus motum. Sie enim conservari volunt eandem motus quantitatem.

lncidat igitur corpus A velocitate AB :>o 2 in corpus B aequale ipsi A, ea obliquitate, ut facto triangulo rectangulo ABC, ejus BC normale in corpus B sit dimidium ipsius AB. Post ictum ergo corpus A retinehit eandem velocitatem per BD aequalem et parallelam AC, et velocitatem versus DE parallelam et aequalem dimidiae velocitati BC, adeoque tendet versus E velocitate BE ao l/Ê. Hic in E iterum corpus collocatur aequale A, cui normalis sit recta EF >o fl, progreditur itaque post ictum per EH