Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/213

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

200 È : 9301b¢r an Qcibnig.

eam quae ex substantiae natura manat vim activam necessario conservari, patebit omnia quae contrariis motibus in se invicem impingunt, corpora esse elastica, nam si quae eorum elastica non forent, periret communis motus quantitas, adeoque etiam illa vis quae cum illa motus quantitate conjungitur, periret certe vis corporum aequalitér in se incurrentium, cum periret omnis motusi Constat autem jam inter nos id quod in corporum elasticorum concursu conservatur, esse ut quadratum celeritatum ductum in molem. Quae quidem omnia et quae porro adducis in hanc rem, eam habent apud me vim, ut ea pulchre inter se consentientia admirer et ut animo et alfectu jam sim tuarum partium, et nihil malim quam ut etiam ingenio esse possim. Nec tamen vel ab ullo mortalium, tantoque minus a te quem summopere suspicio, exigam ut omnia ad formalia argumenta reducantur, utpote quae intelligenti minime necessaria sint, non intelligenti nihil prosint. Quare si ex his quae nunc latius exposui videas quid mihi desit, gaudebo si tarditati meae medicinam facere velis. Sin rem desperatam existimes, dolebo meam vicem. An mens mea a falsis notionibus vulgi et Cartesianorum circa matériam et motum et substantiam eorpoream satis Iibera sit, asserere non ausim. les tamen me satis intelligere existimo, virium actionumque regulas ex eorum principiis deduci non posse, quascunque etiam leges sequamur, adeoque vel cum iis ad Deum confugiendum esse åmô μvgxavÿç, quod minime probo, vel vires corporum ex substantia corporea deducendas, quod utinam possem. Qua in re ut meam ignorantiam ingenue confiteor, ita me summopere beares, si me hac luce impartiri velles. Quod ita tamen a te rogo, ut si impetrem, me summopere libi devinctum, sin minus, nihil tamen me habere quod de te conquerar, cum res plane tui arbitrii sit, semper agniturus sim. Vale Dabam Lugd. Batav.

a. d. XLL Novembr. CIDIDCXCIX.

«

J