Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/209

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

196 îbz išolber au Qeibuig.

lx.

ïbc ãšolbct au Beilmig.

Nescio qui fiat, ut tantum non omnibus quae ad explicandam axiomatis a le assumti véritatem adducis assentiar, nec tamen conclusioni tuae plene assentiri queam. Admodum enim mihi placent, quae de Actione libera et violentiam faciente dicis, nec unquam dubitavi, quin causa vel perfectio forêt in agente, quae facit ut actio libera promtius praestetur, ut et quod addis, banc perfectionem a tempore aestimandam, omnino verum censeo. Quid ergo est, quod me adhucdum ab assensu retinet ? En tibi. Actio est exercitium potentiae ; sed cum illa tempore fiat, actionis valor, ni fallor, sestimandus erit et respectu pof tentiae, quae actionis’ causa est, et respectu temporis, quo actio exercetur ; adeoque actiones inter se erunt in ratione composita poteutiarum et temporum. Ex quibus sequitur, actiones ejusdem potentiae esse ut tempora, ut et actiones eodem tempore peractas esse ut potentias. Nec credo in his ullam inter nos dissensionem fore. Vernm quod ex his jam porro mihi confici videtur, vereor ut te assentientem habeat. Actio libera in se spectata, non respectu certi et déterminati temporis, sed respectu promtitudinîs aut praestantiae suae, quae cadem est omni tempore quo agit, plane ut mihi apparet respondet viribus, ex quibus fluit et quibus idcirco coaequatur. Fateor, ejus perfectio. a nobis sestimari debet tempore, quo aliquam viam absolvit, sed licet hoc sit, verum tamen est eam non pendere a tempore, utpote quae quibuslibet temporis partihus eadem sit, sed a sola proportione virium. Quodsi talcs actiones certo tempore peractae inter se comparari debeant, primo spectanda est actionum in se praestantia, et deinde tempus quo peraguntur. Quibus conséquens est, actionem quae una hora certum spatium absolvit, acquivalere illi quae duabus boris idem absolvit spatium. Nam quatenus prior actio duplo sive promtior sive perfectior est posteriori, erit perfectio prioris dupla posterioris, verum cum altéra duplo exerceatur tempore, haec rursus respectu temporis dupla erit alterius. Nimirum actio prior respectu praestantiae actionis aut promtitudinîs est ad posterioremut 2 ad l. Sed cadem respectu temporis ad posteriorem est ut l ad 2. Unde ipsae actiones quae sunt in