Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/207

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

194 fizibnig an bc išotbzr.

Ego quoque motui (comprehendendo sub eo motus causas) omnem corporum varietatem ascribo, et tamen inter partes matériae substantiale discrimen agnosco. Agnoscunt etiam alii omnes qui animam rationalem tanquam substantiale aliquid extensionis expers in homine collocant, qualem mentem non utique in omnibus matériae partibus admittunt. Logicas notiones vel Metaphysicas appellare videris quae nihil explanant, at talcs ego ne notiones quidem censeo. lllam autem quam attuli tantum abest nihil explanare, ut ex ea et similibus demonstrationes maximi momenti derivari putem. Sed ita facti sumus et praeoccupati, ut quanquam in theoria ut sic dicam, intelligibilia ab imaginabilibus probe distinguamus et distinguère nos protestemur, in praxi tamen non advertamus, nos quae imaginabilia non sunt pene pro nullis habere. Neque aliter capio, quod ais nihil Te eorum intelligere quae de principio activo extensionem antegresso dicuntur, id est nihil eorum imaginari. Interim sufficit sententiam necessario conséqui ex inteffectis, ut intelligi et ipsa dicatur. Et tute ni fallor intelligis aliquid cum Cartesiani de anima humana loquuntur, quae mihî ab aliis Entelechiis génére non differt. Itaque primae tuae quaestioni, quidnam sit principium activum, idem respondebitnr quod quaerenti quid sit anima, quanquam ego paulo distinctius responderim. Interea id posse video praeventionem et autoritatem, ut multi quae in Cartesio intelligere sibi videntur, in aliis a se intelligi negent. Quod vero alteram quaestionem, utrum corpus animatum Entelechiam ab anima distinctam habeat, ita interprétaris, ut quaeri dicas de corpore animato tanquam toto, non de partibus privatim animatis, respondeo corpus tale aliam Entelechiam praeter animam et entelechias partium privatim actuatarnm non habere ; quin ipsa anima totius non forêt nisi anima partis privatim animatae, nisi ob structuram totius ipsa dominans in toto anima esset.

Cum ais plus causae vel virinm requiri ut data celeritate moveatur corpus majus, quam ut ea moveatur minus, jam tacite -supponis corpus motui résistere. Nam si non résistit et indifferens ac velut in acquilibrio est, non video quid magnitudo ejus obstet impellenti, et auctis utcunque indiiferentibus nunquam résistentia orietur, ac proinde si non est opus trzmsiri per inferiores gradus, sufficiet quaecunque ratio vel impulsio ad motus velocitatem directionemque datam inclinans vel déterminzms, atque udeo sufficit quantulumcunque corpus motum quantocunque corpori secum