Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/206

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcilmig an bc Qšolber. 193

rectione, quia mota semper affectant rectam ; respondi me conséquentiam non videre, nam causam si qua corpora per saltum transferat, non ideo minus id agere posse ut transferat semper in recta. Itaque ni fallor Tibi probationem Tuam absoluturo ostendendum erat, hoc eam facere non posse. Transcréationis hypothesin illustrationis causa addidi, locutus cum philosophis et imprimis cum Gartesianis, qui Deum omnia continue creare dicunt non male : his ergo res moveri nihil aliud est quam eas diversis successive locis reproduci, quam reproductionem per saltum fieri non posse ostendendum forêt, aut potius ostendi nequit nisi recurrendo ad rationem a me allatam pro lege continuitatis in universum. Quod si rerum reproductiones non admittis, attamen idem dicendum erit quaecunque sit causa motus. Praeterea etiam non admissam opponenti Hypothesin assumere potest respondens, donec illa refutetur. lnterruptionem nec motus celeritati nec ejus directioni convenire recte dicis, rempe si semel ponas motum esse sua natura aliquid continuum. Sed qui continuitatem ex rebus prorsus rejiciet, is dicet nihil aliud esse motum essentialiter, quam saltus successivos per intervalla non ex rei natura sed Dei actione profluentes seu reproductiones in Iocis disgregatis, et philosophabitur fere ut si quis materiam componeret ex meris punctis disgregatis, eamque sententiam firmaret ex difficultatibus labyrintheis quae naturam continui circumstant, ex quibus sane sequuntur non saltus quidem, sed alia non satis rommuniter intellecta. Befutari autem nequit haec hypothesis saltuum, nisi ex prin-Oipio ordinis ope summae rationis omnia perfectissime agentis. Cum omne corpus extensum quale reapse in mundo reperitur, revera sit velut exercitus creaturarum vel grex aut confluges ut caseus vermium, non magis necessario inter partes corporis cujuscunque nexus erit quam nter partes exercitus, et ut in exercitu alii milités aliis surrogari possunt, ita et in omni corpore extenso aliae pro aliis partes ; neque igitur una pars necessariam cum alia connexionem habet, etsi in matéria in univer-Sum uno sublato necesse sit aliud aliquid surrogari, prorsus quemadmodum Oum milités in loco arcto (seu plures non capiente) clausi sunt, uno de

excedente alium subire necesse est. Atque haec jam satis in praecedenti

innueram, nec video quid pro corpore quocunque afferri possit, anilïia ademta, quod pro exercitu aut machina non aeque valeat. Unum ergo Verum (non ad sensum tantum) seu Monadem esse intelligo, ubi illud est, in quo plures substantiae non sunt.

u. 13