Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/205

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

192 Mimi ; au bc išolber.

tias pugnam subesse visam, cum illae post diuturnas méditationes natae quo magis examinantur, hoc magis cohaerere videantur, usque adeo ut quoties novae difficultates moventur, nova élégantium fut hic ni fallor) considerationum matéria detur. Equidem certo sensu pluris est etiam actiones violentiam facientes promtius absolvi, ut quadantenus Axioma universalissimum haberi possit, nam semper tempus lucrari plurimum refert, non apud nos tantum mortales, brevi quoad hanc vitam tempore circumscriptos, sed etiam apud immortalem rerum autorem, qui summa ratione omnia agens nullum vel loci vel temporis spatium vel ut sic dicam terrenum, etsi infinitum habeat, négligit aut non satis excultum transmittit, quod argumentum etsi a finali causa petitum non ideo minus solidum censeo. Non tamen semper neque adeo in actione violentiam exercente ex majore promtitudine major colligi potest potentia in agente, sed tantum major favor circumstantiarum, ut si grave impetu concepto recta potius quam in inclinato moveatur, quod in ascensu fit cum curva finea AB in plano vertieali descripta in qua sursum oblique procurrit globus, tandem desinit in rectam g verticalem tangentem BC. Caeterum et Tibi hic accidit (quod mihi alias non facile), ut rationes a me adductas praeterires : veluti quod dixi nuper, diflerre motum promtiorem a tardiore, B et differre in majus seu plus in eo esse realitatis ; quae enim Á differunt et specie non sunt diversa, utique magnitudine different, quorum non video quid negari possit. Putavi etiam alicujus apud Te momentî fore, quod mea sestimandi ratione (dummodo promtior ex se actio eo perfectior censeatur) pulcherrime efficitur eandem semper manere quantitatem Actionis motricis in mundo, atque ita scopus quem frustra quaesiverat Cartesius, quantitatem motus male conservari volens, tandem obtinetur. Quod si ista omnia nihil apud Te valent, vix est ut alia mea in hoc argumento aliquid apud Te valitura speremus : quamvis enim pulchri illi multiplices eventus in conclusionibus circa motus magis imaginationem alïecturi videantur, semper tamen in libera collatione habebit quod excipiat, quem rationes non tangunt, neque aut à Te aut a me summa illa patientia exigenda est qua opus forêt omnia ad formalia argumenta redacturis, quorum legibus servatis alter ab altero aequa semper obtineret. Caeterum ut alia quoque nonnihil attingam, exigebas ut probarem a priori legem continuitatis in mutationibus : ego pari jure postulandum dixi, ut probaretur a priori lex continuilatis in motu. Attulisti rationem a diÖ