Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/204

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycibnig an bz Qšolbet. 191

bile agat vim suam inter agendumservando nihilque aliud producendo nisi ut sic dicam ipsum sui eifectum formalem vel exercitium, rempe loci mutationem, sive alium producat eifectum actione violentiam faciente adeoque vim agentis consumente, qualis est cum pondus attollit aut elastrum intendit : utroque enim modo concluditur vires esse in duplicata ratione velocitatum. Quod autem Catelano dixi, semper aequari causam integram et eifectum plenum, verissimum nunc quoque censeo. Eiïectus vero tune mihi est non formalis ille qui modalis est tantum, sed realis qui scilicet rursus alicujus elfectus causa esse possit, qualis Eifectus realis est corpus habere datam velocitatem, grave ad datam elevandum esse altitudinem, elastrum tensum esse ad datum gradum, neque is in alio actione libera produci potest sed tantum violentiam faciente. Interim in ipsa quoque Actione libera vel formali ipsius Mobilis, dum concipitur ut agens in se ipsum, possumus analogice quendam concipere Eiïectum realem, qui non erit loci mutatio (quam tantum ut aliquid modale considere), sed ipsum mobile velocitate data processurum momento sequenti, ortum ex se ipso cadem velocitate précédente momento antecedenti. Et hoc sensu etiam in actione formali seu libera verificatur axioma de causa plena et eifectu integro aequalibus. Sed ita conservatur potius vis prior, quam producitur nova ; unde etiamlnanifestum est, non posse novam vim produci quin simul prior consumatur, alioqui vis cresceret in universum. ln génére autem verum manet, nihil referre, sive in libera actione sive in violentiam faciente, quo tempore elfectus realis producatur, etsi in libera tempus per se sit jam déterminatum, quod in violenta pro circumstantiis variatur. Sed quoniam tamen potentia per actionem liberam se exercens frustra sestimaretur eifectu suo reali, quippe qui est identicus seu per omnia idem cum causa, itaque tune ad eifectum modalem utilitér fit faciendusque est unice recursus, ejusque promtitudinem, adeoque ad actionis liberae hinc sestimandam a priori quantitatem. Et ut summatim dicam, in eiïectu reali nulla, in eiïectu formali, qui et modalis, omnimoda temporis ratio habetur, et vis sive libere exercita ex quantitate actionis, sive violentiam faciens ex quantitate eiïectus recte et consentienter sestimatur, eodem semper proventu qualem dudum enuntiavi.

Quae cum ita sint et attentius considevanti facile pateant, non possum nou mirari Tibi, ea ingenii judiciique vi praedito, hic inter meas senten-U