Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/201

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

188 Sk îšolber au Qcibuig.

est quatenus ab actione distinguitur, nihil efficit. Solae actiones sive effectuum causae inter se comparandae sunt. Hae vero cum aequales sunt elïecto, nonne sequitur eandem causarum aut actionum aut virium esse rationem, quae est eifectuum ? Quo ipso tamen nequaquam nego, in motu ipso promtiore plus esse realitatis et perfectionis, ut nec, eum differre a tardiori în majus ; sed quod putem id quod plus realitatis est in motu promtiori, compensari in tardiori duratione longiori. Quae quidem omnia niti mihi videntur iisdem principiis, quibus uteris in responsione ad Ab. D. C.’in novell. Reip. litt. 1689, p. 437, ubi expresse ais, qu’il y a tousjours une parfaite equation entre la cause pleine et l’effet entier, et quae illic porro habentur. ln nostro casu eifectum unum et idem est. Erunt itaque et causae quae totae in actionibus consistunt carundem virium.

lnterruptio, si quae forêt in motu, cum nec ex motus celeritate nec ex directione sequatur, aliam haberet a motu causam, nec déterminare possum num quid sit quod prohibeat Deum transcreare corpora de loco in locum per saltum, observando ut loca sibi sint in directum. Cum enim talis causae, quae hunc saltum eflîceret, notionem nullam habeam, de ea ratiocinari nihil possum.

ln grege et exercitu pluralitatem agnosco, quia partes habent nullo necessario inter se nexu conjunctas ; quod in extenso secus se habet, cujus uúam partem omniuo putem alteri necessariam esse. Nec inter partes extensionis substahtiale dîscrimen admitto, sed tantum modorum, quod mihi commune esse existimo tantum non cum omnibus, qui soli motui, utpote qui unice modorum dîscrimen facit, omnem corporum varietatem ascribunt. Subjectum mutationis Logicam notionem an metaphysicam dicas, parum mihi videtur referre. Logicam dixi eo quod in eo ita généraliter sumto nec accuratius déterminato nihil reperirem, quod non explanaret. Omne corpus habet conatum perseverandi in suo statu, nec ab eo deturbabitur nisi ab externa causa. Haec illi dat conatum ad motum, recte ; sed cum plus causae requiratur, ut moveatur corpus majus quam ut minus, manebit quidem cadem vis motus, sed ejus velocitas minuetur necessario.

De principio activo, ipsa extensione priori, nihil quod addam habeo, cum qui meus est- stupor, nihil horum intelligam. Quod ad alteram quaestionem respondes, videor mihi intelligere, sed