Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/198

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycilmig au bc lšolber. 135

tialem, rectius tamen esse substantiam ideantem. Nec aliud puto te velle, cum ideas vis in se agere repraesentando, neque enim, credo, ideae tibi sunt substantiae inter se concurrentes ut corpora. Ego assumsi plus esse idem velocius effici, magnumque etiam in natura temporis lucrum esse, quod omnia etiam experimenta confirmant. ltaque hoc postulatum aequum putavi : eo rejecto fateor et meam novissimam demonstrationem et omnem fere in natura virium sestimationem cessare. Sufficiat interim ex hac Hypothesi sestimationem meam esse demonstratam phaenomenaque omnia derivari.

Haec sunt, Vir Celeberrime, quae reponi posse putavi. Vellem omnia licuisset explicare distinctius probareque firmius, sed est aliquid in hac infantia philosophiae nostrae dicere quae réfutari non posse videantur, et ex Hypothesibus paucîs et non spemendis reliqua derivare. Erit fortasse cum licebit ire plus ultra, praesertim si porro radii a lumine tuo in me deriventur. Vale. Dabam Hanoverae 23 Junii 1699. ãåcilage.

Gaudeo meas Tibi non prorsus displicuisse literas : ut omnia in iis primo aspectu satisfacèrent, fateor me non sperasse. Paucissimis datum est etiam vera ita dicere ut statim probentur, nec verum semper verisimile est. Praeterea habemus omnes praejudicia quae aegerrime exuuntur. Unum fateor mihi inexpectatum accidisse, quod in dnbium revocare risus es Axioma, cujus véritatem putabam insita luce et totius naturae testimonio constare, rempe pluris esse actionem, quae idem promptius Iaraestat, vel plus esse leucam absolvere una hora quam duabus motu uniformi*). Plus inquam, non quod elïectus sit major, si spatio decurso illum aestimes, sed quod in ipso motu promtiore plus est realitatis et perfectionis.

Nam difl’erre eum a tardiore quis neget, et diiïerre in majus ?-Sed

quid ego in hanc rem rationes aiïero ? Quicquamne sperem producers ipsa clarius ? Si quis eorum quibus applauditur, non alii firmamento sua inaedificasset, quisnamne contra hiscere auderet ? Et contentus :¢

) un iiîanbc flubct fidy ïÿolgenbcs, bas aber Qcibuig in kiammem cingcfdpioficu bat, μm

Scidpcu bafi ci in bet ilbidytift bc ! firîcftâ mcgbleibtu loll : Si motus non sit uniformis, potest acquivalens esse, ut si unus cadem velocitate procedat per totam horsm, alter întexquiescat medio tempore, cadem utriusque actio erit. /