Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/196

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Yeibnig au bc išoiber. 183

totum définitum pèreat ; sed tamen nasci tune potest aliud définitum, ut si a quadrato detrahas notionem acquilateri, périt quadratum, rectangulum restat. Notio, cui nihil detrahi potest, simplex et primitiva sit oportet, sed qua substantiam constitui debere non puto, nec talis notio exteusionis. Porro duo illa plurave rursus ais ita se habere ut unum absque altero concipi possit, sicque perceptionem et extensionem ita se habere ut neutrum alterum involvat, motu involvi extensionem, non contra. ltaque motum accidens esse vel modum ; sed in omnibus plurimum abeo, et extensione perceptionem involvi arbitror, imo et motum substantiamque pariter atque accidens posse involvere et involvi. Extensio attributum est, extensum seu matéria non substantia est, sed substantiae. Caeterum hinc duratio, tempus, res durans ; illinc extensio, locus, res locata sibi proportione respondent. Non apparet posse dari res, quae nulla habeant attributa communia. Nec putem extensionis conceptum esse primitivum seu cui nihil detrahi possit, cum résolvatur in pluralitatem, quam communem habet cum numero, continuitatem quam cum tempore, coëxistentiam quam cum rebus etiam non extensis. Pluralitatem in extenso negari non credideram, praesertim si partes actu admittamus, nisi eam negemus etiam in grege et exercitu, id est ubique. Continuitas in motu diversa esta continuitate loci, est enim in illa et temporis continuitas et variationis in mulato celeritatis gradu : tempus non magis minusve est ens rationis quam spatium. Coexistere et prae- aut post-existere reale quid sunt ; non forent, fateor, ut vulgo matériam et substantias sumunt. Sed facilius est, quae ista non sint ostendere, quam quae sint exponere verbis et rationibus demonstrare. Subjectum mutationis ais non nisi logicam notionem esse, sed sufficit esse veram, quanquam potuisses pari jure Metaphysicam dicere ; spernimus obvia, ex quibus tamen sequuntur interdum non obvia. lncipiendum est a nominalibus définitionibus et de hujusmodi locutus sum, cum potentiae Ixon aliam quam qualem commemoraveram quaerendam dixi. Alia postea Qonsideratio causalis est, quomodo sequatur mutatio. Et hic esse possunt quae fugiant intellectum. Unitatem extensi percipi ais, etsi in partes diIGPSÎIÎIIOÖB agitatas sit divisum, quia altéra absque altéra nec existere nec ùoncipi possit. Assumis ergo duo, quae concedere non ausim : partem exî-ensi unam absque alia non posse existere aut concipi, et deinde, quae I-alia sunt, unum’ esse, ex eo ostendis quod vacuum impossibile est ; sed nequé id a vestris confectum est, et si concederetur, sequitur quidem ma-