Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/193

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

180 Ê : išolber an flcibuig.

Xeiaç, inertiae etc. dixerim. Haec autem si explicata sint, de vocibus non est quod laboremus.

Verum liceat mihi quaerere, principium illud activum sitne ipsa extensio an extensionis modus, an vero alia quaedam substantia, ab extensione distincta, adeoque cum ea nihil habens commune ? Si sit aut extensio aut extensionis modus, extensio non erit merum principium passivum. Si sit alia substantia, qui potis est in extensionem agere ? Et sane, aut ego non satis bene tuum illud commercium intelligo, aut huic rei non proderit. Ex meo enim exemplo, quod gaudeo tibi non plane displicere, si eo attigi mentem tuam, sequitur animam illam non esse causam activam matériae, sed tantum repraesentatricem adeoque in matéria concipiendam aliam vim sive èvrekéxetav, quae matériae propria sit. Hanc si ab extensione sépares, explicandum erit, qui agere in extensionem possit ; si non sépares, ex natura extensionis deducenda erit. Ideam adaequatam, quam menti ascripsi, constare concipio ex pluribus ideis, ut machina ex pluribus partibus, inter quas etiam erit activi principii, quod in illa machina est, idea ; unde non putem unam esse ideam, quae ex se ad mutationem tendit, ut nec in machina una pars quae ex se mutatur, .sed ut machinae partes in se invicem agunt movendo, sie ideas has, quae simul sumtae ideam machinae adaequatam componunt, agere in se invicem repraesentando. Utinam tam clare percipere possim et activum quod in corpore agnoscere videris, .ab extensione distinctum principium, et scire quonam modo materiae inde sequatur mutatio, ac puto me percipere ideas et ex iis necessario fluere illas mutationes, quae fluunt ex rebus repraesentatis. Recte judicas posteriorem demonstrationem, qua concludis actiones aéquitémporaneas esse ut quadrata velocitatum eo ipso, quod généralis est, et nihil particulatim assumit, praeferendam esse reliquis. Sed nescio quid impediat quominus hactenus illi assentiri possim. Praeter enim ea quae in nupera epistola bac de re scripsi, accedit, quod quo magis rem perpendo, eo magis mihi videatur, actiones solo elfectuum respectu inter se comparandas esse, nec ullam temporis, utpote quod ad eifectum producendum nihil facit, habendam esse rationem. Verum quidem est, actiones acquiveloces inter se habere temporum rationem, non quod tempus quidquam conferat, sed quia eo in casu cadem est elfectorum et temporum ratio. Etenim cum actionum natura tota consistat in producendo elïecto, et vis actionis, ut vis causae sit aequalis eiïecto, mihi perspicuum videtur, actiones