Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/191

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

178 Ê : Qšotber on Êciimig.

dicam quid substantiam vocem, cujus notionem formo inon ex rebus, sed ex conceptibus, tum quod ex iis solis omnis dependeat nostra cognitio, tum quia notio substantiae merus conceptus aut, ut loquuntur, ens rationis est, cum competere etiam queat rebus, si quae forent, quae nulla attributa habèrent communia. Inter conceptus autem meos hoc invenio discrimen, quod nonnunquam mihi unum quid repraesentent, a quo nihil sejungere possum, quin totum pèreat, nonnunquam duo plurave, quorum iterum ea difl’erentia est, ut alterum absque altero concipere queam, idque vel reciproce vel una tantum ex parte. Quod si reciproce fiat, ut in conceptu extensionis et cogitationis, quorum alterum alterum non involvit, et vice versa, non unum conceptum vooo, sed binos. Si vero una tantum id fut ex parte, ut cum motum cogito, in quo conceptu et extensio continetur, quam absque motu possum concipere, et translatio quam absque extensione concipere non licet, hunc conceptum accidentis vel modi voco, ejusque objectum accidens vel modum. Si vero unum tantum quidpiam repraesentetur menti, ut cum extensionem cogito, a quo conceptu nihil séparare queo, quin totus pereat, hunc conceptum voco conceptum substantiae, ejusque objectum substantiam. Quo equidem sensu extensio sola substantia erit ; si quid aliud per vocem substantiae intelligas, id ut explanare velis impense rogo. Miror admodum quod ais, non aliam potentiae vel vis notionem quaerenidam, quam ut sit attributum, ex quo sequitur mutatio, cujus subjec-tum ipsa est substantia. Nec video, subjungis, quid hic fugiat intellectum. Ego enim nihil video, quod capiat intellectus. Subjectum quippe mutationum mera Logica notio est, nihil omnino explanans. Deinde quid, quaeso, his verbis aliud dicitur, quam rem mutari, et ejus mutationis esse aliquam causam ? Unitatem extensi nullam esse censes nisi in abstracto. Ego vero eam me percipere arbitror etsi extensum supponamus in partes diversimode agitatas divisum. Una enim mihi sunt, quorum alterum absque allero nec existere nec concipi potest, et vice versa. Atqui cum repugnet esse aut concipi vacuum, répugnat unam, si ita loqui velimus, materiae partem aut concipi aut existere absque reliquis omnibus. Sed résolvitur extensionis idea in pluralitatem, continuitatem et coexistentiam. ln pluralitatem non putem. Continuitas extensionis ipsa extensio est, quae in motu non est, nisi quia extensionem involvit motus, nec in tempore, quia licet temporis continuitas cadem voce