17653 : îšolbct au Yelbnlg.
hunc producendum requiritur, adeoque revora diversae non sint. Si tamen ponamus fieri posse, ut plurihus diversis modis idem hoc constituatur systema rerum, eo in casu nullam viam invenio, per quam hunc illi praeferam. Quam enim legem ordinis dicas, non assequor. Solemus nos intellectu nostro quo res facilius a nobis aut concipiatur aut retineatur, ordinem quendam facere, sed quid hoc ad rerum universitatem ? Haec obstant, quo illa argumenta, quae ex ordine Malbranchius inprimis desumit, minus me afficiant, ut et illa, quae ex beneplacito Dei* deducuntur, hoc est, ut mihi videtur, ex principio obscurissimo, et quod saepenumero nullum habet fundamentum praeter ignorantiam nostram. llle qui de triangulo nihil novit quam quod sit figura trium laterum, non dubitabit fingere, potuisse Deum, si illi ita visum fuisset, Triangulum eifecisse, quod haheat angulos duobus rectis aequales, aliud quod habeat majores minoresve. Nullam enim contradictionem invenit, quam tamen invenisset facile, si trianguli naturam melius habuisset perspectam.
Ex quibus, Vir Amplissime, facile, credo, perspicis, quid sit cur argumentumf quod ex ordine desumis, non intelligam ; nec satis assequor quid velis uhi ais, rationem ordinis el’l’icere, ut quanto res discutiuntur magis, tanto magis intellectui satisfiat. Nec video, quid intellectus’ in hac propositione desiderare queat, Duo corpora perfecte solida, uno verbo mathematica, et aequalia et aequalitér quacunque etiam velocitate in contrarias partes mota, in se invicem impingentia uno saltu ex motu transferuntur in quietem. Quid quaeso, hic est, quod ex hypothesi talium corporum non percipiatur plane ? quid hoc in efl’ato contra ordinem et rationom est, quod me jubeat Hypothesin quam me clare percipere arbitror immutare ? Nihil equidem mihi occurrit, quod non rationern sapiat, nihil quod me ad à’f›f›~q*ra ducat.
Sed experientia omnes per saltum mutationes confutat, plurimas non inficior. Omnes, ne ipse quidem, credo, dixeris, cum ad corpora insensibilia experientia non perveniat. Quod autem addis, rationem a priori afferri nullam posse contra saltum de loco in locum, quin et militet contra saltum de statu in statum, id me alfecit quadam admiratione non tam enuntiationis tuae quam quod animadverterem, nescire me an unquam in hanc rem inquisiverim, quod forte et pluribus contigit. En tibi tamen ea quae mihi nunc cogitanti in mentem veniunt. Si hiatus relinqueretur in tempore, corpus illo tempore intermedio quiesceret adeoque