Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/187

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

174 Mimi ; au bc Bolbet.

simplicior interponi potest. Merito igitur rationem M ad N actionum elfectu convenientium velocitate difl’erentium eam esse pono praemissa posteriore, quae est velocitatum, uti ex praemissa priore actionum velocitatis ejusdem eadem est ratio quae effectuum. Unde aotiones simul eifectu et velocitate difl’erentes sunt in ratione composita etfectuum et velocitatum, seu actio duas leucas absolvens dupla velocitate est quadrupla actionis unam leucam simpla velocitate absolventis, quas aotiones aéquitémporaneas esse manifestum est. Ita aliam rursus consentientem hujus praesentis demonstrationis enuntiationem babes.

Ex his autem admiratione digna sequitur et nova eonclusio : eandem quantitatem Actionis motricis servari in Mundo, seu fut res recte capiatur) tantum in Universo actionis exerceri in una hora, quantum in alia hora quacunque. Sic enim res accipienda est, ut accuratius solito enuntietur : et ita conservationem Actionis conspirare accurate cum virium aestimatione conservationeque. Quod etiam aliunde praevideri poterat, quando actio nibil aliud est quam exercitium virium per tempus seu ut vis ducta in tempus, atque adeo aotiones sunt in ratione composita temporum et virium. Et proinde aotiones aéquitémporaneae sunt ut vires, sed, ut ostendimus hoc loco, aotiones aéquitémporaneae sunt ut quadrata celeritatum, ergo prorsus ut antea aliunde habitum est, etiam vires sunt ut quadrata celeritatum, pulcherrimo ubique consensu. Praesentem autem demonstratioúem eo majoris semper feci, quod nec ponderis nec Elastri nec aliis hypothesibus vel casibus utitur, sed ex primis et minime concretis notionibus liquidissime fluit. Hinc etiam apparet vera’ aenigmatis solutio, et quid alios turbarit, ut jam mirari amplius non debeamus, quod non servatur cadem quantitas motus. Nempe Cartesius bonum sibi proposuit finem, sed in mediis excidit. Vidit velut per nebulam, Actionis quantitatem conservari viriumque, sed ut vulgo loquuntur, quid pro quo sumens, quantitatem motus, quam vocat, pro actione motrice viriumque mensura accepit. Hinc divortium intolerabile inter virium sestimationem per gradus velocitatis et inter carum sestimationem per effectus ortum est, absurdumque motus perpetui et etfectus causa sua potioris est consecutum. Quae omnia nunc tenebris discussis evanescunt, nec jam amplius paradoxum erit etfectus eosdem semper produci diversis motuum quantitatibus quando revera etiam actio semper aequalis est tempore eodem. Quod attinet argumentum a ponderis ascensu vel simultaneo vel successive sumtum, quoniam