Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/185

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

172 $¢ii›ni¿ on bc 930Iber.

multitudo corporum involvitur) confuse, quorum illud intelligere est, hoc sentire. Interim Te mecum convenire puto, aliud esse Animam, aliud corporis ideam : nam anima cadem manet, corporis vero idea perpetuo alia atque alia est prout mutatur ipsum corpus, cujus semper exhibet praesentes modificationes. Equidem idea praesentis status corporis semper animae inest, at non simplex neque adeo pure passiva, sed conjuncta tendentiae ad ideam novam ex priore nascentem, ut ita anima sit fons et fundus idearum ejusdem corporis diversarum, praescripta lege nasciturarum. Quodsi tamen ita sumas nomen ideae adaequatae ut significet non id quod mutatur, sed ipsam perstantem mutationis legem, non répugno, eoque sensu dicam esse in anima corporis ideam et quae inde phaenomena conséquuntur. Caeterum sunt in his omnibus aliqua adhuc profundius discutienda, quod lala occasione facere non omittam ; etsi enim non facile possim omnia, etiam ubi rationes video, demonstrare a priori rigore Geometrico aut penitus explicata dare, id tamen polliceri ausim, nullam objectionem fieri posse, cui non satisfacere sperem, quod in tam remotis a sensu puto non spernendum, praesertim cum inter potissima véritatis indicia sit consentire dogmata et cum phaenomenis et inter se. Et objectiones quae aliquid momenti habent, semper prosunt. ad rei naturam magis aperiendam. Itaque plurimum Tibi et me et omnes véritatis amantes obstrictos agnosco : sentio enim ita mihi à Te lucem accendi, ut mea ipse melius intelligere niihi videar, ubi Tua lego. Quodsi aliquando Tua ope et Dn. Bernoullii et aliorum similium futinam non paucissimoruml) eo proficere possim ut liquidis demonstrationibus munire liceat, quae hactenus utcunque défendo, lucem meam vobis pro bona parte debitam aliis non invidebo. Certe judiciis vestris fretus caeterorum sententias minus reformidabo. Vellem autem tam posse demonstrare omnia, quam mihi demonstrasse videor actiones motrices eodem temporis spatio ab eodem corpore peractas esse ut quadrata celeritatum, eo argumento quod Tibi nuper ex literis nostris amochaeis communicåvit Dn. Bernoullius, ubi praevidi, et ipsi nuper scripsi, vereri me, ne vocabula : formaliter, virtualiter, te turbent. His enim omissis non minus fluet demonstratio. Interim ut sensus eorum hic appareat, `exemplo rem exponam prorsus gemino ad nostrum. Ducatus est duplum thaleri virtualiter (nam valore duobus thaleris acquivalet, ila suppono), Thalerus est duplum semithaleri formaliter (nam duos semithaleros actu ipso continet, atque -adeo etiam ipsis valore aequatur). Itaque Duca-