Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/181

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

168. îclbuig au bc išolber.

etsi fortasse paucos, id efficiet, ut reliqui ne hiscere quidem audeant, aut si quid moliantur, se ipsos potius quam te Iaedant suamque si qua est existimationem summopere Iabefactent, tuam augeant. Quare te etiam atque etiam maximopere rogatum velim, ut bonos certe fraudare nolis tuis méditationibus propter malorum sive stuporem sive malignitatem. Verum haec tui juris et arbitrii sunt ; nobis necesse est probare quidquid feceris. Vale.

Dabam Lugd. Batav.

a. d. XVIII. Februar. CIDIDCXCIX.

IV.

Qeilmiå au be îšnlber.

Et aoerrimi judicii Tui et cptkakqôalaç eximiae non facile edi poterat specimen extantius quam quod in praeclara illa humanitatisque plenissima ad me Epistola dedisti, cui utinam tam possem satisfacere quam vellem. Sed est aliquid prodire tenus : quae rigidis demonstrationibus munire nondum in proclivi est, commendabunt sese interim jure hypothèseos clarae et sibi ac phaenomenis pulchre consentientis. Credo etiam pleraque attente considevanti oerta visum iri. Tale est Axioma quo utor : nullam transitionem fieri per saltum. Id fluere arbitror ex ordinis Iege et pari ratione niti, quo id quod agnoscunt omnes, motum non fieri per saltum, id est corpus a loco ad alium Iocum remotum non nisi per intermedia pervenire. Fateor si semel assumserimus, continuitatem in motu autori rerum placuisse, eo ipso excludi saltus ; sed illam placuisse unde comprobabimus, nisi vel per experientiam vel per ordinis rationem ? Cum enim omnia perpetua Dei productione et, ut loquuntur, continua oreatione fiant, quidni potuisset ille corpus, ut ita dicam, transoreare de loco in Iocum distantem, hiatu relicto vel in tempore vel in loco, verbi gratia producendo corpus in A, deinde statim in B etc. Hoc non fieri docet experientia, sed idem comprobat ratio ordinis quae effioit ut quanto res discutiuntur magis, tanto magis intellectui satisfiat, quod in saltibus non fit, ubi tandem analysis nos ut sie dicam ad äppnra ducit. Eadem igitur puto obtinerc non tantum in transitionibus de loco ad Iocum, sed etiam de forma ad Iormam, aut de statu ad statum. Nam et experientia omnes