Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/176

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

53 : Solber au Selimig. — 163

cere volui, idque Dn. Bernoullius, ut non pauca alia quae Tibi respondeo, jam in margine Tuarum mihi transmissarum animadvertit*). m.

îbe îšnlber au fleilmig.

Ex litteris tuis, quae ad me a. d. XVI Januar. delatae sunt, fama mihi quidem jam dudum cognitam, ideoque nec inopinatam, jucundissimam tamen mihi insignem humanitatem tuam laetus perspexi. Quod ad illas tam tarde respondeam, nulla alia causa est, quam quod valetudo non satis firma abstinere me coëgerit ab omnibus iis, quae attentam méditationem requirerent. Verum ab ea nunc utcunque restitutus, morari diutius nolui, quin tecum meas qualescunque de re, de qua agitur, cogitationes communicem. Quod ad difficultatem meam, de staterae, aut etiam, ut recte addis, corporum reciproca ad magnitudinem celeritate in se invicem incurrentium acquilibrio attinet, eam (si quidam constiterit a e q u il i b ri à I e g e m n u nquam nisi quoad vires mortuas exerceri, aut potius, si quidem demonstratum sit axioma tuum, nullam transitionem fieri per saltum, ex hoc enim prius illud sequi video) solutam esse agnosco. In statera res manifesta est, cum illic agatur de primo motus principio, in corporibus vero, quae jam impetum conceperunt, licet non tam clare appareat, eo tamen id quod dicis, mihi sese commendat magis, quod in mollibus figurae mutatio perseverans et in elasticis cadem sese restituens satis evidenter docet, contactum non unico instanti absolvi, sed indigere tractu quodam temporis, licet admodum parvulo ; verum ut tibi ad objectionem, quam feceram respondenti sufficere fateor, haec, cum reliquis tuis elïatis consentiant, absque demonstratione assumi, ita non inficiaberis, opinor, plenam hujus rei scientiam a demonstratione tui axiomatis dependere. Axioma Cartesii procul dubio verum est, si supponamus corpus L (in iig. tua) tantum virium requirere, ut moveatur per LM, ac per M N, NP, PQ, ipsi LM aequales. Sed hoc ipsum est id, de quo quaeritur. Corpus L,) Söae ãllanuicript gcigt weber ben Ødfluñ, bm Scibntg ftete îeinen Srieicn pflcgtc binguguiügen, aoû bat et ein Sbatum.

H ’*