Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/174

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

îeibnig an bz Qšoibtr. 161

opposuit Dn. Papinus, sed tandem tamen accuratam discussionem oportuit eum alias quaerere objectiones ; reperlum enim est peccatum fuisse contra nostros caiculos infinitesimales. Etiam hoc addo : aliud esse vincere vim aliquam, qualis est impressionum gravitatis, aliud consumere. Itaque si fingeremus grave aequales aequalihus temporibus consumere vires fluidi, v. g. si aequalibus temporihus aequalis numerus incurrentium aequali celeritate iluidi aequalium particularum, translata in grave vi ad quietem rédigeretur, concederem aequalia virium gravis incrementa fore. Sed cum hoc fieri nequeat, necesse est particulas fluidi rèpercuti et partem potentiae retinere. Itaque potentia amissa sestimanda forêt ad noscendam eam quam grave quovis ictu accepit.

Etiam mihi cum Hugenio (heu quondam nostrol) concertatio amica fuit de corporibus duris, quae meo judicio non nisi per vim Elasticam seu cedendo et se restituendo reflexionem habent et vires conservant. Et consideratio mea de mutatione nunquam facienda per saltum, si bene memini, nonnullum ei scrupulum injecit. Huic tamen axiomati aliquid objicere videris, Vir eximie, cum ais durum videtur corpus magna velocitate motum irrucns in aliud immobile (quiescens credo intelligis, nam proprie.immobile non datur) et incomparabiliter minus, ita ab hoc retardari, ut nullus fut saltus. Sed quantumcunque exiguum sit corpus, tamen rationem habet ad magnum, et est aliqua vis conflictus, licet fateor exigua, et corporis utriusque renitente Elastro eorum fit inllexio, per quam vis conflictus paulatim absumitur et in elastrum transfertur, similitér paulatim ab eo restituenda. Caeterum mollia corpora absorbent vim non destruendo, sed recipiendo in suis particulis exiguis, aut impendendo in abruptiones filorum, ex quibus ipsa léviter connectantur, quemadmodum si globus per multa folia chartae trajiciatur. Vis autem filo rumpendo impensa iterum non périt, sed recipitur in matériam adhuc subtiliorem, prorsus ut vis quae impenderetur duabus Tabulis politis a se invicem divellendis, de quibus tam praeclara à Te experimenta iacta accepi. Quod autem corpora inflexibiliter dura attinet, quales Atomos fingimus, Tecum plane sentio, in illis nullam esse posse reflexionem, neque etiam virium conservationem, sed vicissim nulla talia in natura esse arbitror, quod non aegre credo admittes. Elasma ego corporibus essentiale poto ex rerum ordine et metaphysicis principiis, etsi in natura non aliter quam per fluidum intereurrens peragatur. ln quo plane assentior Cartesio n. H