Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/173

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

160 Qetfmlg au be Solbct.

a, T ad, T oeleritate, T, T, ambo eodem tempore 3 -2 et simul percutere R situm in, R vel, R per tempus 3 , , neoesse est post ictum corpora S et T quiescere in, S et, T et R ire per diagonalem a, R ad, R celeritate ut, R, R seu tempore, , quod aequale sit tempori 3-2. Ita tota vis massae S- T translata est in hujus massam dimidiam seu in R. ltaque si quis vellet servari eandem motus quantitatem seu tantam esse in R solo, quanta fuit prius in S et T, nunc ad quietem redactis, haud dubie haberetur motus perpetuus mechanicus. Hic Dn. Papinus

Haesit et in decimum vestigia retulit annum.

Et cum primum manus pene dedisset in literis, mox tamen post aliquot septimanas resumto animo negavit talem motus compositionem hic a se admitti, rationibus adductis, ex quibus sensum nullum alium excutere potui, nisi quod negaret, provocavit demum ad experientiam futuram quae fortasse minus distracto quam ego sum, non adeo difficilis forêt..Nec dubito eam nobis favituram. Negavit et alia adhuc manifestiora. Caeterum annotare hic opérae pretium erit, éléganter evenire ut locutio Geometrarum qui dicunt exempli causa diagonalem quadrati tantum posse quantum duo latera, in Dynamicis quoque veriñcetur. Nam si corpora tria ponantur aequalia, corpus motum celeritate quae sit in ratione diagonalis, tantum potest quantum duo mota celeritatibus quae sint in ratione laterum, ut adeo diei possit, Euolidem vel potins autorem (quisquis fuit) hujus phraseos Geometricae, quodammodo fuisse vaticinatum de Scientia dynamica sibi ignota.

Nunc velut per saturam reliqua tuarum absolvam, quae ex his non satis pendent. Inter alia noto, quod licet certus numerus impressionum vincatur a gravi ascendente, non tamen aequalitér agunt hae impressiones, neque id in quod agunt eodem modo se habens inveniunt. De quo multis disputavi cum Dn. Papino per literas, et praetensam ejus demonstrationem revici. Etsi enim celeritas percussionis a fluido gravifico sit tanta, ut celeritas gravis sit incomparabiliter parva, possitque adeo grave pro quiescente haberi si velocitatem ejus respectu illius quae in fluido est velocitatis aestimes : attamen quia non de eifectu qui producitur in fluido, sed de en qui in gravi recipitur quaestio est nec duo diversi status gravis comparandi sunt cum iluido, sed inter se, qua ratione differentias admodum notabiles habent, ideo etiam notabile in effectibus quos grave recipit discrimen oriri consentaneum est. Suhtilissima quaedam et in speciem fortia in Epistolis