Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/171

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

158 Slcibnig an bc lšotber.

ritatis minus habet résistentiae. Entelechiae enim actionem suam exeifoent in matéria, ut Virgiliane loquar

quantum non noxia corpora tardantl

Huic autem sestimationi, etsi eventus ostendat rectissimam, non auderem fidere, nisi aliunde lege sestimatoria mensurae realis demonstratum idem haberem, unde sîmul colligitur verissima esse quae de lnertia hlateriae primus suspicatus est ineomparabilis Keplerus. Eandem virium sestirnationem aliis adhuc demonstrationibus a priori seu ex intima natura actionis et potentiae mirabiliter concludo, quae nunc omitto vitandae prolixitatis et quod ista jam putem nonnihil ponderis habere.

Quae Joachimus Jungius, Marcus Marci, Joh. Alpb. Borellus, *Hugenius, Wrennus, Wallisius, Mariotus de his recte (pro parte) méditati sunt, inaedificata ab ipsis partim experimentis partim hypothesibus particularibus, ea non tantum ex veris [ontibus explico, sed et longius profero ad casus quos vel nullo modo vel non bene attigere. Ipse Dn. Hugenius de virium conservatione fassus est se non cogitasse, postea a me admonitus vires quae conservantur appellavit Aseensionales, non male quidem, sed tamen non satis plane. Idem enim in omni viva vi Iocum habet, sive ad gravitatem, sive ad Elastrum, sive simpliciter ad motum aliumve effectum qualemcunque applicetur. Omnibus prae judicio [uit lex acquilibrii ex qua sumsere ut vires simpliciter sestimarent in ratione composita corporis et celeritatis neque adeo (explosa Cartesiana conservatione quantitatis motus) virium conservationem aliquam animadvertèrent, quae tamen superest mirifica et multimoda. Unde Wallisius in libro de Motu, etiam agnoseens quantitatem motns non servari, nihilo minus tamen per eam vim sestimavit. Sed in lege acquilibrii sestimatio in ratione composita corporis et celeritatis peculiarem habet necessitatem, ad vires vivas absolutas non transferendam, imo, ut jam in Actis Lips. olim notavi, regula généralis de sestimanda vi per etïectum non minus in lege acquilibrii (pro vi mortua) quam in lege acquipollentiae ›(pro vi viva) Iocum habet. Utrohique enim vis sestimatur in ratione composita corporis et spatii seu descensus. Et in illis primis conatibus qui occurrunt in eorporum acquilibrio, spatia descensuum (quae tune sunt adhuc infinite parva) sunt ut celeritates, quad secus est oontinuato descensu seu impetibus quaesitis nataque adeo vi viva. Et tamen unum pro alio imposuit incautis. Ita puto me et véritatis et erroris fontes aperuisse, et sîmul difficultati satisfecissef