Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/169

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

156 Yeibnig an bc išolbct.

uti reperitur in ipsis differentiis seu crementis semper servari legem acquilibrii, ita reperitur mira naturae arte in ipsis terminis integris seu viribus vivis, computando tam id quod in corporibus residuum est quam totum id quod est detractum et in Elasma translatum, semper candem conservari vim vivam secundum legem acquipollentiae. Idque maxime apparet post restitutionem Elastri, cum corpora a se invicem denuo recedentia vim totam recepere. Tunc enim si fingas ea impetum suum sursum convertere ut si progrediendo se pendulo implicarent, reperitur semper cadem ascensus totalis quantitas, quae initio ante concursum obtineri potuisset, posito nihil accidentibus absorberi. In medio autem conflictu si corpora vim residuam sursum convertere ponas, fingendum praeterea erit Elasma corporum vel aliud elasma acquipollens vim suam in concursu acceptam totam exercere in aliquod corpus impositum, sursum ejaculandum. Ita rursus reperietur in summa cadem quae ante concursum ascensus quantitas. Et ope harum duarum Legum Dominus Bernoullius et ego eodem prorsus modo non communicando invicem casum quendam singularem résolvimus, quem mihi per literas proposuerat Dn. Papinus. Haec ob rei momentum exponenda fuere prolixius, ut appareat adeo ’nos non turbari lege acquilibrii, ut potius ea felicissimc utamur. Eodem modo etiam fit, ut gravi descendante, si fingatur ei quovis momento nova aequalisque dari celeritatis accessio infinite parva, vis mortuae simul et vivae sestimatio observetur, rempe ut celeritas quidem aequabiliter crescat secundum tempora, sed vis ipsa absoluta secundum spatia seu temporum quadrata, id est secundum elïectus. Ut ita secundum analogiam Geometriae seu analysis nostrae solicitationes sint ut des, celeritates ut ax, vires ut wa : seu ut

Atque haec [orlasse sufficere poterant, sed quia tamen nonnulla alia adducis elucidatione dignissima, quae mihi ni [allor in promptu est, etiam in illis satisfacere tentabo. Ac primum Axioma quod Carœsius et Pascalius tanquam evidens assumsere, Tibi autem ob conflictum apparentem cum alio quod non minus clarum videhatur, dubium visum fuerat, demonstraho et ita quidem ut appareat ad hoc non esse opus nosse causam gravitatis, simulque ditferentiae rationem ex lege mensurandi ostendam, cur scilicet uni horum axiomatum sit fidendum, alteri vero quatenus huic opponi debet, insit error. Legem sestimandi seu Mathèseos vere universalis regulam