Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/168

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

2cilmi5 au bc äolber. 155

mortuas exercetur, idque sive corpora gravia impetu adhuc careant{ ut fit in statera, ubi utrinque tantum descendere conantur, sive impetum jam conceperint, ut in ooncursu : nunquam enim aliud agunt invicem, quam quod mutuo sihi detrahunt aequalem motus (sed infinite parvi seu mortui) quantitatem. Si enim corpus A sit mole ut L celeritate ut l, et corpus B mole ut L celeritate ut L, tune in conflictu sive staterae cum tantum conantur, sive ictus vel concursus cum se impetu suo urgent, continue périt ipsi A gradus celeritatis infinite parvus ut l’, ipsi vero B gradus celeritatis infinite parvus ut L, reciprocus scilicet corporibus, rempe ipsi A quantitas motus mortui L in l seu L, et ipsi B quantitas motus mortui l in L seu itidem L. ldque ex lego acquilibrii Archimedea, neque enim demonstrationes Archimedis et aliorum nisi in conatibus istis primis par se mutuo tollendis locum habent. Quemadmodum fit cum pondera L et l ita in slatera posita sunt ut nequeant descendere nisi illud incipiat descendere vel ascendere coleritate ut 4, hoc ascendere vel descendere celeritate ut L. Ut autem cum corporum descensus impeditur acquilibrio, totum utriusque pondus sustinet fulcrum librae et pressionem aliquam flexionemque seu fibrarum tonsionem accipit : ita quicquid corporibus périt virium, transfertur in Elasma ipsorum corporum vel vinculi quo conjunguntur, vel etiam si non satis Elastica sint fut mollia) in motum partium toti (quod Elastrum faceret) non reddendum, sed plane ipsius respectu pereuntem. Et hoc continuatur donec vis conflictus tota sit exhausta, quo facto corpora restitutione Elastri iterum iisdem gradibus secundum legem acquilibrii (id est reciprocis ad corpora incrementis celeritatis) recipiunt vires, a se invicem recodendo, quibus eas amiserant, ad se accedendo. Hino conséquens est ut corpora A et B in casu praesenti se tandem mutuo sistant, non simul ac semel ut in acquilibrio, sed paulatim. Nam cum eandem habeant quantitatem (vivi) motus, et aequalia utrinque sint inter confligendum decrementa quantitatis motus ex lege acquilibrii per detractionem continuam virium mortuarum seu celeritatum molibus reciprocarum, hinc simul exhauriri utriusque motum necesse est. Si vero alterutrum plus habeat motus, id non sisti, sed pergere oportet. Et sciendum est in his quae habent eandem quantitalem motus. vim conllictus aequalem esse vi corporum toti, secus in aliis ubi duo corpora simul sumta praeter vim conflictus seu.... *), haben ! vim progressus communem. InterimJ En ãmanulctipt ill an bicicr @telle idpabbaft.