Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/167

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

154 Seilmlg au be išolber.

non physicus, qui in tota est natura, qua res redeunt ad statum eundem vel acquipollentem, sed mechanicus, quo corpus vi casus sui ex altitudine quadam attolli potest non tantum ad altitudinem eandem, sed etiam ad locum altiorem, quod utique absurdum apparet, certe experimentis omnibus répugnat. Sed vicissim putas admittendum a me esse aliquid non minus incongruum, vires rempe corporum admodum inaequales sibi in statera acquipollere. ln his ni fallor continetur nervus Tuac, Vir eximie, difficultatis, cui conabor primum respondere ; deinde aliis quae per occasionem movisti, satisfacere tentaho. Et quidem putem tuto assumi posse axioma, quod Effectus non sit potior causa, seu quod eodem redit, quod nullus sit motus perpetuus mechanicus. Gui rei nunc non immorabor, praesertim cum infra ipsum axioma initio positum à Cartesio et Pascalio tantum assumtum sim demonstraturus, et Te nihil aliud ab admittenda motus perpetui impossibilitate retineat quam contraria difficultas. Haec ergo vicissim an tanti sit momenti paulo pressius videamus. Exempli causa si concurrant corpus A unius librae praeditum celeritate ut quatuor et corpus B quatuor librarum praeditum celeritate ut unum, agnosco ea corpora mutuo sese sistere, quemadmodum et in statera posita in acquilibrio sunt. Unde absurdum Tibi videtur comm vires esse inaequales. Verum enim vero, re attentius considerata mecum, invenies tantum abesse ut aliquid insit difficultatis, ne dicam absurdi, ut omnia potius pulcherrime conspirent. Nempe in viribus et actionibus distinctio magna facienda est. Aut enim agitur de conflictu duorum, ut in acquilibrio staterae, aut agitur de absoluto quodam elfectu producto, qualis est grave elevare ad datam altitudinem, elastrum intendere ad tantum gradum. Et rursus vires sunt vel mortuae, quales habet conatus primus gravis descendentis aut qui quovis momento acquiritur ; vel sunt vivae, quales sunt in impetu gravis quem aliquandiutino descensu accepit. Et impetus vis vivac se habet ad solicitationem nudam vis mortuae ut infinitum ad finitum seu ut in nostris differentialibus finea ad sua elementa. Nam impetus continuato solicitationum cremento formatur. Hinc jam porro deprehenditur, naturam élégantissime conciliare legem acquilibrii confligentium, quae est respectiva, cum lege acquipollentiae causarum et elfectuum, quae est absoluta, idque mediante lege transitionis gradualis saltum omnem evitantis. Transitio enim nunquam sit nisi per inassignabilia incrementa seu infinite parva, adeoque per vires mortuas : et acquilibrii lex nunquam nisi quoad vires