Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/165

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

152 SD¢ išotber au Sub. iåernouill.

actionem, eam quamdiu corpora manent eandem mansuram, res ipsa loquitur. Hinc quoque, nisi fallor, enucleari poterunt ea quae de causa continuati motus multis admodum videntur implicata. Patebit, quis sit ille nisus in corpore perseverans, licet propter impedimenta elïectum habeat nullum, qui mihi intellectu videtur admodum difficilis. Quo pacto vires contrariae ex cadem illa vi activa sequantur, et qui vires, licet etfecta sese invicem tollant, maneant tamen eaedem. Denique, ne plura accumulem, patebit fortasse, quidnam illud sit quod praeter extensionem matériae ascribi debet, cujus fateor conceptum hactenus habeo nullum. Utinam luberet Viro lll. suis super hisce rebus méditationibus beare remp. litterariam, eamque hac ratione exsolvere primis illis quae ad plenam rerum Physicarum cognitionem viam obstruunt, difficultatibus. Quae profecto res maximi apud me, nec dubito quin apud omnes, momenti forêt, nec scio an ulla majoris. Quare non possum, quin te impense rogem, ut ea qua polles apud lll. Virum gratia, hoc ipsi in beneficium Reip. litterariae, si necesse sit, vel extorqueas, aut si forte, quid hac de re méditatus sit, scias, hoc ut mecum, qui omnes Viri méditationes maximi facio, communicare non dedigneris.

De vi elastica, quid inter nos actum sit, non memini. Mihi semper absurdum visum est, eam in eorporibus ponere plane solidis. Verum hoc ipsum sua explicatiene rejicit Vir III. Fluidum autem illud quod ponit, qui a Cartesii primo elemento differat, non percipio. Nullum in transitionihus esse saltum, forte etiam ex illis erit quae facile demonstrabuntur, cognita vi activa quae in notione substantiae continetur. Interim durum videtur, corpus magna velocitate motum, irruens in aliud immobile et incomparabiliter minus, ita ab hoc minori retardari, ut nullus fut saltus. Sed desino, ubi monuero, haerere me an mentem lll. Viri in iis quae de Hyperbola vulgari habet recte capiam. Orietur enim, cum in hac subtangentes sint aequaleslineae ab asymptoto abscissae, alia Hyperbola, priori prorsus aequalis, ita ut nihil inter utriusque spatia sit discriminis, nisi quod in una addatur rectangulum Hyperbolae quod in altéra non est, et quod finitum cum sit, ad spatium infinitum rationem habet nullam. Vale, Vir Clarissime, et quod tibi hac prolixa et multo quidem quam initio existimabam prolixiore scriptione molestus fuerim excusatum me habe etc. Clariss. D. Braunium a me valere jubeas rogo. lterum vale. Lugd. Batav. a. d. XXI Novembr. 1698.