Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/164

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ik îšoibtt au Seb. Qãcrnoulli. 151

Regulis motus Hugenii, quas in Transact. Anglicis videre est, in quibus, quantitas motus Iicet augeatur minuaturve, summam tamen productorum factorum a mole cuiuslibet corporis duri, ducta in quadratum suae celeritatis, eandem semper esse ante et post

eorum occursum, affirmat. Deducit bas regulas Hugenius ex hypothesi, corpora dura aequalia aequalitérque in se invicem mota post occursum re(lecti singula, cadem qua prius velocitate, qua tamen cum Hypothesi, qui consential. id quod ait Reg. V. semper remanere eandem quantitateμn motus versus eandem partem, ablata inde quantitate

motus contrarii, perceptu mihi arduum videtur. Me quod attinet, de quantitate virium an cadem an diversa, quod certo assévèrem, nihil habeo. Causam quae vires augeat nullam reperio ; verum cum vires sibi iuvicem sint contrariae, quid impediat, quominus altéra alteram tollat, non video. Corpora mollia aequalia et aequeli velocitate sibi invicem occurrentia cessant a motu suo. Idem de corporibus duris non elasticis, quidquid etiam supponat Hugenius, ut credam admodum proclivis sum. Mihi quippe verisimile apparet, corpus quod aequali vi, sive eam nunc demum accipiat sive jam an e aliunde acceperit, in contrarias pellitur partes, quieturum. Quod si verum est, corpora aequalia sibi invicem aequali motu occurrentia quiescent ambo. Nec liquet, cur non et quantitas motus, et vires hoc in casu dicantur deperditae. Quae ut oaveat, suspicor lll. Virum elasticam vim omnibus corporibus essentialem statuere. En tibi ea quae me hactenus remorantur, ne sententiae lll. Viri calculum absque omni scrupulo adjiciam ; vix tamen dubito, si respiciam ad III. Viri acumen ingenii, judicii soliditatem, lot novis inventis orbi litterario compertissimum, quin facile hasce.objectiunculas, si tanti videautur, disjecturus sit, praesertim si considerem ea quae de notione substantiae in Actis Lips. disserit*). Nam si a priori demonstratum haberemus, omnem substantiam esse activam, facile mihi persuadeo ex hoc foecundissimo veritatum fonte non horum tantum scrupulorum secuturam enodationem, sed et carum difficultatum, quae hactenus omnes quotquot sunt Physicos presserunt. Hujus etenim rei ignorantia compulsi sunt causam motus conjicere in Deum, et nonnulli etiam ad quoslibet mrporum occursus Deum e machina arcessere. Nam cum ab experientia discèrent, matériam esse activam, nec hanc ex natura corporis vim fluere animadvertèrent, quo alio confugerent non habebant. Quodsi constet naturam substantiae corporeae involvere) Act. Lips. (16)94 p. 110.