Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/163

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

150 SD : Bolber au Sob. Smxnulli.

licet singula parium cum primo sint virium, non poterunt tamen simul juncta plus dare mutationis quam alterum illud solum ? Gui accedit, quod ait Vir. Ampl.*) se non concedere corpus quod habet tres velocitatis gradus, ter continere corpus ipsi aequale unum habens velocitatis gradum, aut adeo triplam ejus potentiam habere : etsi enim ter contineat velocitatis gradum, non tamen et quantitatem corporis ter continet, sed tantum semel. Quibus conséquens mihi videtur, corpus quod habet L gr. velocitatis minus habere virium, quam quatuor corpora ipsi aequalia, quae singula habent unum gr., adeoque si onines horum quatuor corporum vires transferantur in aliud quiescens singulis illorum aequale, hoc habiturum non 2, sed vel plures quam quatuor velocitatis gradué. Sed orietur ex eo motus perpetuus. Non repetam, quae Papinus habet, sed hoc unum dicam, licet perpetuum mobile ex iis esse credam quae nunquam arte mechanica ad exitum perduci poterunt, mihi tamen persuasum non esse, omne perpetuum mobile contradictionem involvere. lpsa enim universi structure facit perpetuum mobile. Dein, si abstrahamus ab omnibus impedimentis, globus qui descendit per planum quodlibet declive, per cycloidem ex. gr. nonne habiturus est, ubi ad imum pervenit. vim qua ad eandem, a qua delapsum est, altitudinem perveniat. Quod si sit, dabit motum perpetuum.

Dissimulare tamen non possum, in illo exemplo quo Vir lll. utitur in quo vires quae corpus L Ø attollere poterant ad pedem, postmodum tollunt ad quattuor, esse quidpiam, ox quo me satis commode extricare nequeo. Verum huic oppono illud, quod ex Ampl. Leibnitzii opinione sequitur, vires corporum admodum inaequales sibi tamen invicem in statera acquipollere. Paradoxum hoc vocat Vir lll. sed nescio qui fut ut hoc paradoxum mihi aeque absurdum videatur ac illud quod modo attuli. Quod enim addit de distinctione facienda entre la force absolue qu’il faut pour faire quelque effet subsistant, et entre la force d’avancer d’un certain costé ou de conserver sa direction ) iis quid sibi velit non intelligo.

Quod autem mones, Vir III. se vires vocare quae semper maneant pari quantitate, cum motus quantitas augeatur minuaturve, id consentit cum

  • ) Act. Lips. (16)9l p. 446.
  • ) Nouv. des Lettres Febr. 1687. p. 142.