Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/161

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

I

I.

“De Qšolbet au ÈDÎ). flåernouili.

Ambas tuas mihi equidem gratissimas recte accepi. Quod ad priores non responderim factum est, quia quod scriberem non habebam, nisi ut currentem te incitarem, quo novis inventis res mathematicas amplificare pergas. Quod ad posteriores attinet, in quibus me hortaris ut per lîtteras Ampliss. Leibnitzio exponam eos qui me remorantur scrupulos, quominus absque ulla haesitatione ipsi circa leges motus assentiar, gratissimum mihi quidem est, quod aditum ad III. Virum facere mihi dignerîs, qua tamen occasione, licet de viri comitate nullus dubitem, quod non utar in causa est, quod ejus tempora quae ad incrementum studiorum summo cum fructu impendit, morari uolim meis qualibuscunque objectiunculis : praesertim cum denuo inspiciens quae his de rebus in Actis Lipsiensibus habentur, perspexerim primariam meam difficultatem à Clar. Papino praeoccupatam. Quibus accedit quod perpendens argumenta hinc inde allata, ea talia inveniam, ut me utrinque omnî scrupulo liberare nequeam, adeoque neutram partem pro certa amplecti audeam. 1 Ne tamen hae litterae plane inanes ad te veniant, de iis quae mihi hac de re in mentem venerint, bréviter sic habe.

Supponit lllustr. Viri ratiocinium hoc Cartesii axioma, easdem vires requiri, ut corpus L ä ad 4 pedis, ac corpus 4 ä ad L pedum attollatur altitudinem. Quod si génératim verum esse concedatur, quin legitima sit quam inde deducit conclusio, dubitari nequit. Verum, ut Ampl. Leibn. negat Papino, ea quae aequalem numerum impressionum gravitatis vincere possunt, ea aequalem vincere posse résistentiam, et addit causam, cur neget, quia in eo continetur *cô xptvóμavov ; ita mihi Iiceat, et 1