Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/98

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

quamquam velut peregrinum in orbem delatus, ratiocinari. Äc de abstraciis motuum ralionibus, in quibus jacla a Te fundamenta mihi se mirifice approbant, inlerdum cogitavi ; et Tibi quidem prorsus assentior, corpus a corpore non moveri, nisi contiguo et moto, motum, qualis coepit, darare, nisi sit quod impediat. In quibusdam tarnen fateor me haesisse, maxime autem in eo, quod causam consistentiae, seu quod idem est, cobaesionis in rebus liquidam redditam non deprehendi. Nam si reactio, ut alicubi innuere videris, ejus rei unica causa est, cum reactio sit motus in oppositum impingentis, impactus autem oppositum sui non producat, erit reactio etiam sine impaciu. Reactio autem est motus partium corporis a centro ad circumferentiam ; ille motus autem non impeditur, et tunc exibunt partes corporis, ita corpus suum deserent, quod est contra experientiam ; aut impeditus, et tunc cessabit motus reactionis, nisi extemo auxilio, quäle nullum hie commune reperias, resuscitetur. Ut taceam vix explicabile esse, quamobcausam unumquodque corpus in quolibet puncto sensibili a centro ad circumferentiam conetur : item quomodo sola reactio rei percussae efficiat, ut tanto major sit resultantiae impetus, quanto major fuit incidentia. Cum tamen rationi consentaneum sit, majorem incidentiam minuere reactionem. Sed hae dubitatiunculae meae forte ex Tuis non satis intellectis proficiscunlur. Ego crediderim, ad cohaesionem corporum efficiendam sufficere partium conatum ad se invicem, seu motum, quo una aliam premit. Quia quae se premunt, sunt in conatu penetrationis. Conatus est initium, penetratio unio. Sunt ergo in initio unionis. Quae autem sunt in initio unionis, eorum initia vel termini sunt unum. Quorum termini sunt unum seu ta ia)(axa Sv, etiam Aristotele definitore, non jam contigua tantum, sed continua sunt, et vere unum corpus, uno motu mobile. Has conlemplationes, si quid veri habent, non pauca in theoria motus notare facile agnoscis. Restat probem, quae se premunt, esse in conatis penetrationis. Premere est, conari in locum alterius adhuc inexistentis. Conatus est initium motus. Ergo initium existendi in loco, in quem corpus conatur. Existere in loco, in quo existit aUud, est penetrasse. Ergo pressio est conatus penetrationis. Sed haec a Te, vir magne, exaclius dijudicabuntur, quo in examinandis demonstrationibus nemo facile accuratior.

Quid vero de CIL V. V. Hugenii et Wreni circa motum tbeorematis sentis ? quid de Mesolabo doctissimi Slusii ? De origine fontium addam, quod succurrit : Tua est, et acutissimi Isaaci Vossii de origine eorum sententia, oriri ex aqua pluvia vel nivali in montium cavernis collecta, et sane magnam