Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/90

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

aUin(i ;unt mysterii modum) inier Concilium Tridentinum et Confessionem Au~ gustanam. Nam si nonnisi in momento usus corpus Christi adest, adorari hostia, antequam sumta sit, non debet ; sumta autero adorari non potest. De ipsa igitur mysterii ratione ac modo, si duraüopem adimas, sentiunt idem nescientes. Qua observatione nihil polest cogitari efficacius ad retundendos illos, qui vos, tarn in praesentia reali quam transsubstantiatione probanda tuendaque disertiores, cavillantur. Quid autem sit substantia corporis, et quam diüerat a speciebus, spero a me in tarn dara iuce positum iri, quam cogitatio aut motus. Subjiciam rem omnem censurae tuae : per te approbatores, per te sueoessum spondeo rei fortasse alicujus momenti, ad augendam reunionem animarum, defendendamque fidem nostram ab insultationibus, quibus hactenus tuti fuimus nonnisi certaminis detrectatione. Hoc pessulo sublato, quo tot ingeniosi absterrentur, ingens patebit ostium reditus ad unitatem. Ceterum ut paulo plus fidei habeas proroissis meis, dicam aliquid de sollicitudine, qua in religionis inquisitione usus sum. Absum sie satis a credulitate. Nihil mihi ipsi, ac pene dixerim ne fidei . quidem induist. Credidi enim, quicquid remittatur in tanti momenti negotio a severitate, esse praevaricationem. Quaesivi studiose, legique sedulo, quieunque in fidem nostram aoerrimi aut pro ea felicissimi habentur. Nolui enim me aliquando mibimet negligentiam objicere posse. Consectatus sum, quicquid ubique est novatorum in negotio religionis, ne qua me aut objectio aut consideratio meroorabilis fugere in summa posset. Unde quae Gelsus olim, patrum memoria Vaninus, avorum aut proavorum Ochinus, Servetus, Puccius dixere. periculosa, foteor, nee tamen infelid curiositate excussi. Bodini dialogos, hactenus ineditos, nee, si quid pietalis respectus potest, unquam edeodos, quos de Arcanis subiimium inscripsifr, collectoque in unum omnium pene sectarum veneno dialogorum libertate sparsit, legi diligenter. Sed et quae Procius et Simplicius, Pomponatius et Averrois et ceteri SemichrisUani objecere ; tum liberiores Christianorum, Lullius, Valla, Pici, Savonarola, Wesselus Grooingensis, Trithemius, Vives, Steuchus, Patricius, Mostellus, Naclautus, oe Dominis, Paulus Serviia, Campanella, Jansenius cum suis, Honor. Fabri, Valerianus M«, Thomas Bonartes, Thomas Anglus ; et alia parte Biblis ander, Jordanus Brunus, Acontius, Tauretlus, Arminius, Herbertus, Episcopius, Grotius, Calixtus, Jorelli, Jo. Yalent. Andreae, Hobbes, Claubergius, auctor Philosophiae scripturae interpretis, auctor de Libertate philosophandi, qui duo nuper Batavos turbarunl, aliique innovavere, curiose satis sum per-