Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/51

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

scriptum est, qui in recentioris philosophiae formulis, sententiis observationibusque, quae plerumque verbulo tantum innuuntur, sunt versati. Mihi aether meus nec ab Aristotelico, neque a tuo valde differre videtur, nisi quod saltem mihi nec levis nec gravis esse visus est, sed ventilatione sua causa gravitatis, simul et vis elasticae, et directionis magneticae, et plerorumque aliorum naturae phaenomenorum. Gyrationem autem ei imprimi a luce, et rationi opinor et Aristoteli consentaneum est. Nihil dubito de veritate hypotheseos Copemicanae, et tamen quicquid in mea proprium mihi novumque est, potest etiam Tychonicae conciliari. Potissimum est, quod ex hac hypothesi ratio reddi potest plerorumque miraculorum naturalium, quibus res maximae per minima geruntur, ut in veneno, pulvere pyrio, arcu tenso se restituente, sclopeto ventaneo apparet, quae res etiam se graviores movent, quia non tam suo, quam aetheris, cujus circulatio turbata est, publico nisu moventur. Quaecunque etiam vulgo fugae vacui adscribuntur, seu appetitui continuitatis, ea huic aetheris circulationi tribuenda sunt. Tu, ut expendas mihique judicium tuum, si vacat, transcribas, tum illud potissimum attendas, an hac hypotbesi assumta putes, sola magnitudine, figura et motu, sine aliis qualitatibus, omnia corporum phaenomena salvari posse, magnopere rogo. Si aliorum etiam virorum doctorum, inprimis amplissimi Frankensteinii, quem salutari meis verbis peto, quorsumcunque etiam vergentia judicia mihi significaveris, magno cumulo augebis beneficium tuum.

Auctor elogii feminarum Schützius nunc ex cancellario Fuldensi assessor est camerae Spirensis. Scripta ejus in re civili et morali puto potius boni consuli, quam valde quaeri etiam a nobis. Reflexiones ejus (sic enim vocat) politicae pro specimine esse possunt, etiam titulo tenus intuenti. De Cardinalis Schombergii homiliis nondum quicquam comperi. Promissus est mihi index bibliothecae cathedralis Moguntinae, id genus libris illorum temporum refertae. Non est nunc mihi ad manus bibliotheca Cardinalitia Jacobi a S. Carolo, inquisivissem alioquin, si quid de Schombergio memoraret.

Prodiit his nundinis Hermanni Radbodi Schelii liber elegans de jure imperii, scriptus potissimum contra Salmasium, nunc post auctoris in Belgio foederato magnis honoribus funcyi et tamen ut mihi scribit Cl. Graevius in ipso aetatis flore erepti obitum editus. Populi tamen potestatem mihi paullo laxiorem, quam fas est, fecisse videtur, nisi quod profluentissimae dictionis elegantia excusat auctorem, non satis distincte semper animi sensa explicantem. Ejusdem de libertate librum memorat mihi Graevius, sed non vidi.