Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/43

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Nec dubitare possumus, quin illi viri, quibus blanditur, malint eum de se siluisse in libello famoso. Nee enim unquam ipsi per calcatas aliorum niinas emergere pulchrum putaverunt. Sed tanta hominem agit vesania, nescio dicam an malitia, ut adscito jam Xavierii Parani nomine, vindicias adversus Lentulum, Nasturiium, Burgoldensem emiserit. Imprimi haec talia nemine vetante, non possum satis mirari. Nee spero futurum esse, ut ad se homo redeat, nisi majori vi corceaiur. Haberes cum bis literis meam de origine animae humanae disputationem, nisi monuissel Freislebius, commodius a mercatoribus, si quid tale vellem, quam per postam fieri posse. Ipse interim et ejus curandae negotium suscepit. In ea, cum poscente argumento disputanda quaedam mihi fuerint adversus Ponlificios doctores, nescio num et Iliustrissimo Boineburgio mittendum sit exemplum, ne forte incivilitati imputet, si ea mittam, in quibus aliter de argumento gravissimo a me disputatur, quam ipse vellet. Promisi interim ad futuras nundinas disputationes quasi sex, 9uv &e(p eiicetv, quas jam diu affectas de stoica mundi exustione habeo. Tu optimum Maecenatem meo nomine humillime salutabis, proque egregio munere gratias una mecum ages. Vale et aridae scriptioni ignosce. Ups. d. 6 Maji 1669.

De Studiorum meorum ratione nondum potui fuse ad Illustrissimum Boineburgium disserere, angustia temporis praeclusus. Faciam id alias.

VIII.

Jac. ThomaftuS an Leibniz**)

Quo die haec scribo, reddita mihi est epistola tua, nescio quam diu latens interim, cum diem iiliadscribere fueris oblitus. Ego me statim, quod otium, res mihi alias insolita, faveret, contuli ad rescribendum. Iliustrissimo Boineburgio cum praefatione observantiae meae, quaeso Te, a me salutem ea qua par est submissione refer. Non possum non in sinu gaudere, quoties cogito, quanta me comitate per aliquot horas, cum superiori tempore apud nos beros ille fuisset, etiam mensae admotum suae tractaverit. Causae Schurz


  • ) liefen Srief (at Setbni) in seiner %u9gabe bed 9{i)oUu6 im Sujuge abbntden laffen ; er tfl ier t>ert>ottflSnbi3t. 2)a9 (reiben SetbntaenS, »oranf 3ac. Xomafiud Sejug nimmt, tji ni6fi t>oranben.